Leviticus 25:9
et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. + 25.9 Mense septimo. Quia quasi septimo mense ætatis mundi Christus venit; primus mensis, qui in paradiso fuit; secundus usque ad diluvium; tertius usque ad Abraham; quartus usquequo descensum est in Ægyptum; quintus usque ad transmigrationem, sextus usque ad adventum Christi; septimus ipse adventus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 16:29Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos. + 16.29 Mense autem septimo. ORIG., ubi supra. In qua solemnitas repropitiationis, etc., usque ad id est abjectus et refutatus.
Leviticus 23:24Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: + 23.24 Mense septimo prima die mensis. Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit Gen. 2.; et sua requie nostram significavit; unde: Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus suis, sicut Deus a suis Heb. 4.. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde: Filioli, novissima hora est I Joan. 2.. Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, etc., et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Matth. 11.. Clangentibus tubis. Quia prædicat Salvatoris resurrectionem, quæ memoriale est generalis resurrectionis, quæ secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc.
Leviticus 25:10Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ: ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam: + 25.10 Sanctificabisque annum. Quasi in sanctimonia exspectetur et cogitetur, pacem enim debemus sequi et sanctimoniam Hebr. 12., sine qua nemo videbit Deum. Unusquisque. Patriarcharum et prophetarum est quædam familia hospitalis, cui præest Abraham. Est et alia castitatis, cui præest Joseph. Est et alia mansuetudinis, cui præest Moyses Gen. 18, XXXIX; Num. 12..
Leviticus 27:24In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ. + 27.24 In jubilæo autem revertetur ad priorem Dominum, etc. Quia non statim, cum pœnitentia datur, vel definitur, penitus mundatur, sed ea peracta; ideo recte ait: In jubilæo autem, etc., peracta enim pœnitentia et remissione suscepta, conversationis suæ agrum suscipiet.
Numbers 36:4Atque ita fiet, ut cum jubilæus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
Psalms 89:16Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum. + 89.16 Respice in servos tuos. Quod facit Deus in se, orat Propheta fieri suo populo: orat, scilicet, ut parcat Judæis peccantibus, si non pro meritis eorum, saltem propter opera quæ in eis fecit. Et dirige filios eorum. Quasi, etsi ipsi per iniquitates dispersi sunt, vel filii, in fine fide corrigantur, qui per se pravi, et inconvertibiles. 1