Leviticus 4:24
Ponetque manum suam super caput ejus: cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est, + 4.24 Ponet manum, etc., per semetipsum peccatum manifestans, et offerens confessionem suam. Ipse autem juxta LXX, non occidit, sed alii; quia illi est necessarium aliorum auxilium, ut pœnitentia suscipiatur, nec sacerdos occidere præcipitur, ait enim: Cumque immolaverit, etc., nec addidit, quis immolare debeat, licet enim in sacrificio pœnitentiæ alterius uti adjutoriis: unde Jac.: Orate pro invicem, ut salvemini. Ubi solet mactari, etc. Quia similiter placent Deo digna peccatorum pœnitentia et fortia justorum opera.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 29:38Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
Leviticus 1:5Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi: + 1.5 Immolabitque, etc. ISICH. in Levit. Non solum enim propriam conscientiam et conversationem Deo debemus offerre, etc., usque ad sicut Christus ostium appellatur, sic doctrina apostolica quam largitur. Filii Aaron. ORIG., ubi supra. De genere Aaron erant Anna et Caiphas, et alii qui Christum pronuntiaverunt esse reum mortis, et effuderunt sanguinem ejus ad basim altaris: ibi enim est occisus, ubi altare erat et basis ejus, unde: Non capit prophetam perire extra Hierusalem.
Leviticus 3:2Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.
Leviticus 3:13ponet manum suam super caput ejus: immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.
Leviticus 6:18Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini: omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur. + 6.18 Mares tantum. Non omnium est de Deo disputare, sed eorum qui nihil femineum, nihil fluxum in cogitationibus vel operibus habent. Legitimum ac sempiternum est. De Deo enim disputare præsumere non debemus, dum per sæculares phantasias a masculorum dignitate declinamus. Omnis qui tetigerit. ISICH. Hoc ad litteram stare non potest: nunquid enim si tetigerit homicida aut profanus sanctificabitur? nullus enim excipitur. Sed Christus, in cujus typo hæc præcesserunt, immolatur: hujus carnem qui tetigerit, id est, qui fideli corde totam spem salutis in passione ejus et resurrectione posuerit, continuo sanctificabitur. ID. Omnis qui, etc. Omnis commemoratio Dei sanctificationem præstat. Unde: Sanctificatur autem per verbum Dei et orationem. Sed cum dicit, tangentem sanctificari, plane ostendit quia disputando de Deo, id est, theologizando, sufficit nobis tantum tangere: qui enim vult calefieri, si manum in ignem miserit, pro calefactione adustionem sustinebit. Hæc est oblatio. AUG., quæst. 14 in Levit. Alia sunt sacrificia quæ commemoravit in Exod., quibus per septem dies sanctificantur sacerdotes, ut fungantur sacerdotio. Aliud est quod commemorat, quod offerat summus sacerdos, quando constituitur, id est quando ungitur: unde addit: In die qua unxerit eum, non eos, cum etiam secundos sacerdotes ungi præcipiat; hoc sacrificium est sempiternum per successionem, scilicet sacerdotum. Vel quia quod signat est sempiternum. Hæc est, etc. Aaron mons fortitudinis, id est, Christus; filii ejus omnes fideles; dies unctionis, tempus incarnationis, quo unctus est oleo lætitiæ præ participibus suis. Ephi. Christi humanitatem. Ephi quidem tres modios capiens significat Trinitatem, si tamen ephi Domini caro est, ut demonstretur divinitatis eminentia, et Dominicæ carnis cum ea inseparabilitas, nihilominus sacrificium perpetuum est. Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos: unde et salvare in perpetuum potest. In sacrificio. ORIG. Lex Moysi sacrificium est sacerdotis, etc., usque ad in quo nihil sit remissum, nihil luxuriosum Matth. 16.. Mane. Mane cœpit passio Domini ex quo in atrio Caiphæ alapis cæsus est, et usque ad vesperum protelata est, tenebris enim eam interpolantibus, a sexta hora usque ad horam nonam in mane et vespere dividitur.
Leviticus 6:25Loquere Aaron et filiis ejus: Ista est lex hostiæ pro peccato: in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.