Leviticus 7:19
Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea. + 7.19 Caro quæ, etc. ORIG., hom. 5 in Levit. Carnes sanctæ divina verba intelliguntur, usque ad et aliena immunditia pollutus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 19:11Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus, + 19.11 Qui tetigerit ea. AUG. Qui tetigerit morticinum, etc. Incipit dicere quomodo immundi facti homines, etc., usque ad secundum hoc dictum arbitror per prophetam: In tribus et quatuor iniquitatibus non adversabor.
Acts 10:15Et vox iterum secundo ad eum: Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
Romans 14:14Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est. + 14.14 Scio et confido. Quasi dicat dico: Ne ponatis offendiculum fratribus. Non autem dico offendiculum vel scandalum, eo quod cibus sit immundus; quia scio per hoc, quod fiducia est in Jesu, qui postquam venit, absolvit a lege. Commune ponit pro immundo, ut tractum a vasis quæ ante omnibus usibus erant communia, quorum quædam postea sacrificiis dedicata non amplius communia, sed sancta dicebantur; vel tractum est a Judæis quia ipsi Judæi dicebantur proprius populus Dei, alii vero omnes communes et immundi.
2 Corinthians 6:17Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: