Leviticus 8:12
Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit: + 8.12 Fundens, etc. Caput Christi divinitas. Sicut enim caput a pedibus non dividitur, sic nec divinitas Christi ab humanitate post unctionem I Cor. 11.. Unde ait: Unxit te, Deus Deus tuus, etc. Psal. 54. Sic enim Deus ungitur et sanctificatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he poured of the anointing oil upon Aaron’s head, and anointed him, to sanctify him.
In Context
Cross References
Exodus 29:7et oleum unctionis fundes super caput ejus: atque hoc ritu consecrabitur.
Leviticus 4:3si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: + 4.3 Si sacerdos, etc. ORIG. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret cæteros provectus est. ID. Si sacerdos, etc. Terror simul et misericordia, etc., usque ad qui conscientia infirmitatis mordetur. Id. Si sacerdos, etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, etc., usque ad Christi morte reparatur. Vitulum immaculatum Domino, etc. ID. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, etc. usque ad in quo passus est Christus.
Leviticus 8:30Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum. + 8.30 Assumesque unguentum. ID., quæst. 24. Quæritur post mortem Mosi quis ungebat sacerdotem, etc., usque ad obsequendo non excellendo. Aspersit, etc. Quæcunque in nobis sunt bona ad eum tanquam caput nostrum reducenda sunt; unde: Pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Aperte igitur, sanctificationem, passionem suam dixit, quæ sanctificatio datur nobis. Et super filios AUG. Non apparebat quis filiorum summo sacerdoti succederet. Non enim primogenitum vel majorem definit Scriptura, nisi in aliquo divino judicio fiebat, quamvis ex contentione venisse videatur, ut postea plures fierent sacerdotes summi, quia contendentibus excellentioribus litis finiendæ causa pluribus honor ipse tribuebatur.
Leviticus 21:10Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet: + 21.10 Pontifex, etc. Christus magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, qui pro nobis factus est sacerdos et hostia. Consecratæ sunt. Alii sacerdotes in sanguine vituli et arietis consecrabant, vel consummabant, scilicet, manus suas: ipse vero proprio sanguine, crucifixis manibus. Vestimenta non scindet, etc. ISICH. Ex quo enim Verbum caro factum est, etc., usque ad hæc vere sancta sunt indumenta.