Leviticus 9:4
bovem et arietem pro pacificis: et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes: hodie enim Dominus apparebit vobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Tulerunt ergo cuncta quæ jusserat Moyses ad ostium tabernaculi: ubi cum omnis multitudo astaret,
Cross References
Exodus 19:11Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. + 19.11 In die enim tertia, etc. Hac die data est lex in tabulis lapideis scripta digito Dei, hic est tertius dies tertii mensis ab exitu filiorum Isræl de Ægypto. A die ergo quo pascha fecerunt, id est quarto decimo primi mensis, usquequo lex data est, quinquaginta dies numerantur, decem et septem scilicet primi mensis, reliqui a quarto decimo, et omnes triginta secundi, qui sunt quadraginta septem, et tertius tertii mensis, qui est ab occisione agni quinquagesimus: sicut a passione Christi, usquequo datur Spiritus sanctus, quinquaginta dies numerantur. digitus enim Dei Spiritum sanctum significat. ISID., Quæst. in Exod., cap. 28, tom. 5. Quinquagesimo die post pascha lex Moysi data est etc., usque ad vel quia veritatem legis infidelibus per caliginem dixit, ut videntes non videant, et audientes nos intelligant Isa. 6..
Exodus 29:43Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.
Leviticus 2:1Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus,
Leviticus 6:14Hæc est lex sacrificii et libamentorum, quæ offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari. + 6.14 Hæc est. Videtur legislator iterare quæ dixit, memoriam renovans repetitione mandati, et ostendens utilitatem et necessitatem legis. Interponit tamen aliquid novi in quo mandatum necessarium et inexcusabile innuit. Sicut ergo de holocaustis sacrificia iteravit, permiscens eis assiduitatem, ut est illud: Ignis in altari semper ardeat et nunquam deficiat: sic in sacrificio similæ, id est theologiæ addit, quia oportet in loco tantum sancto, et a masculo comedi. Et coram. Secundum quod Christus revelaverit, qui est verum altare. In his ergo theologiam constituamus quæ nobis tradidit Christus incarnatus, ut Patrem in eo, et ipsum in Patre cogitemus, et quia Spiritus est Filii et a Patre procedit.
Leviticus 9:23Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini: + 9.23 Ingressi autem Moyses et Aaron tabernaculum testimonii, etc. ID. Quia de intelligibili tabernaculo, etc., usque ad idoneus est ut præstet benedictionem. Ingressi autem. Præmisit ingressi, et subdit egressi, quia sacerdos ingreditur tabernaculum, quando pro se vel pro populo orat, vel divinæ contemplationi vacat; egreditur cum docet, vel benedicit populo, vel cum ad conscientiam redit perscrutando se, ne forte in prædicatione offendat. Apparuitque gloria Domini. In specie ignis, sicut in die Pentecostes, unde subdit: Et egressus est ignis a Domino. Unde et Lucas: Apparuerunt illis dispertitæ linguæ, tanquam ignis. Omni multitudini, etc. Cui simile Lucas ait: Facta autem hac voce convenit multitudo, et mente confusa est Act. 2.; non solum convenit, sed expavit. Unde hic sequitur: Obstupebant autem et mirabantur, etc. Qui erant super altare. Invenit quia necesse sit prædicta sacrificia, et eorum expositiones superponere intelligibili altari corporis Christi, ut illuc suspiret nostra intentio, et tunc nutrimenta intelligibilis ignis, id est Spiritus sancti, aderunt, de quo dictum est: Dominus Deus noster ignis consumens est Deut. 4..
Numbers 15:3et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus: