Luke 1:71
salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos: + 1.71 Salutem ex inimicis nostris, et de manu, etc. Erexit nobis salutem ex inimicis, et est explanatio superioris versiculi, in quo breviter idem præmiserat: Et erexit cornu salutis nobis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
That we should be saved from our enemies, and from the hand of all that hate us;
In Context
70sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus:
Cross References
Deuteronomy 33:29Beatus es tu, Israël: quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Scutum auxilii tui, et gladius gloriæ tuæ: negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.] + 33.29 Quis similis tui, popule? Quasi, ideo beatus, ideo tibi similis nullus, quia non de tua virtute, sed de Christi gratia salutem speras, qui salvum facit populum suum a peccatis eorum. Et gladius gloriæ. In futuro adversarios irrevocabili severitate percutiens, quando sanguinem servorum ulciscetur. Gladius modo hic in humilitate patientium occultatur, in gloria resurgentium revelabitur, ideo gladius gloriæ Isræl dicitur. Christus ergo quasi scutum protegit præliantem, et quasi gladius gloriæ ulciscetur triumphantem. Ad eum quasi ad caput, in fine vaticinii refertur gloria corporis, cum dicitur: Negabunt. Abominabuntur et odient, sicut Balac, qui rogavit Balaam, ut Isrælitas maledicendo repelleret. Calcabis. Subjiciendo eos Ecclesiæ, quam abominantur et persequuntur. Notandum undecim tantum esse benedictiones. Simeon namque in his benedictionibus non reperitur, in quo Judas ab apostolis excluditur, undecim tantum remanentibus. Inde quoque undecim mansionibus filii Isræl de Horeb pervenerunt ad locum in quo Deuteronomium acceperunt.
Psalms 106:10Sedentes in tenebris et umbra mortis; vinctos in mendicitate et ferro. 1
Isaiah 14:1[Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob. + 14.1 Jacob. Nota proprietatem verborum. Jacob qui adhuc in lucta est, miseretur: Isræl, qui post victoriam nomen accepit, elegit.
Isaiah 54:7Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
Jeremiah 30:9sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis. + 30.9 Et David. Christo, scilicet; quomodo enim primus Adam et secundus scribuntur juxta corporis veritatem sic et David. Christus enim de David secundum carnem.
Ezekiel 28:26et habitabunt in ea securi, et ædificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum: et scient quia ego Dominus Deus eorum.]