The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 10 › Luke 10:12

Luke 10:12

Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati. + 10.12 Quia Sodomis in die illa. Sodomitæ, etsi in vitiis exardebant, et inhospitales erant, tamen apud illos nulli hospites tales quales apud Judæos prophetæ, quales apostoli reperti sunt. Loth inter eos etsi justus, non tamen aliquid docuit, nulla signa fecit. Et ideo cui multum donatum est, multum ab eo quæritur, et potentes potenter tormenta patientur Sap. 6..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I say unto you, that it shall be more tolerable in that day for Sodom, than for that city.

In Context

11Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. + 10.11 Etiam pulverem. Pulverem excutere jubet: vel ad contestationem terreni laboris, quem pro illis inaniter susceperunt; vel ut ostendant usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quærere, ut etiam pulvere de terra eorum non sibi patiantur adhærere.

13Væ tibi Corozain ! væ tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent. + 10.13 Væ tibi, Corozaim. Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileæ, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non pœnituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptæ legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt. Et cinere sedentes. Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illæ civitates prædictæ, Domino præsente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicæ David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit prædicatum non credituris, et non prædicatum credituris, novit ille qui omnia novit.

Read all of Luke 10

Cross References

Lamentations 4:6Vau Et major effecta est iniquitas filiæ populi mei peccato Sodomorum, quæ subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.

Matthew 10:15Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.

Mark 6:11et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. + 6.11 Excutite pulverem de pedibus. ID. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem, quod prædicatio usque ad illos pervenerit. Vel quod nihil ab eis acceperint ad victum necessarium qui Evangelium spreverunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 10:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 10:11Luke 10Luke 10:13 →