Mattheum 10:15
Amen dico vobis: Tolerabilius erit terræ Sodomorum et Gomorrhæorum in die judicii, quam illi civitati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 5:18Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant. + 5.18 Iota. BEDA. Hic ostenditur, quod quæ minima putantur in lege, sacramentis spiritualibus plena sunt, et omnia, etc., usque ad quia iota decem significat, id est decalogum, cujus apex est Evangelii perfectio. Omnia fiant. Spiritualiter impleantur, vel imperfecta perficiantur, et significantia, id est impletione, consummentur.
Matthew 12:36Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. + 12.36 Verbum otiosum. Si de otioso verbo reddet homo rationem in die judicii, quanto magis vos qui opera sancti Spiritus dicitis esse Beelzebub. GREG. Otiosum verbum est, quod aut utilitate rectitudinis, aut ratione justæ necessitatis caret, quod scilicet, etc., usque ad hic non otiosi verbi sed criminosi tenebitur reus.
Mark 6:11et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. + 6.11 Excutite pulverem de pedibus. ID. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem, quod prædicatio usque ad illos pervenerit. Vel quod nihil ab eis acceperint ad victum necessarium qui Evangelium spreverunt.
John 15:22Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo. + 15.22 Si non venissem. Hic expressius Judæos ostendit, ad quos venit, de quibus sub nomine mundi superiora dixerat. Et quia ad eos venit, hic inexcusabiles de omnibus malis ostendit. Excusationem, etc. Illi quibus non venit nec locutus est, habent excusationem non de omni peccato, sed de hoc quod in Christum non crediderint. Hi vero quibus in apostolis venit et locutus est, non excusantur. Priores vero qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt Rom. 2.. De peccato. Quod non credunt me sed oderunt, et persequentur in meipso et in meis, sed hoc peccatum in me, etiam redundat in Patrem, quia qui me odit et Patrem meum odit. Et quod est gravissimum, non solum veni et locutus sum, sed opera feci, quæ videntes oderunt et me et Patrem.
2 Peter 2:9Novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos. + 2.9 Iniquos. Pseudo et eorum sequaces, et ideo nolite eos sequi. In diem judicii. BEDA. Et ante diem judicii soluti corpore pœnas luunt, et in judicio graviora exspectant, quando corpore et anima cruciabuntur.
1 John 4:17In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii: quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.