The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 11 › Luke 11:23

Luke 11:23

Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit. + 11.23 Qui non est, etc. Et vere opera mea non conveniunt cum operibus Satanæ, quia ego ipse in nullo convenio cum illo, sed omnino contrarii sumus, quia ego humilis, benignus, animas volens salvare: ille superbus, invidus cupit perdere. Ego prædicatione mea virtutes congrego; ille spargit et separat ab unitate Ecclesiæ. Et qui non colligit. Hæc de omnibus hæreticis vel schismaticis ex superfluo possunt intelligi, qui omnes excluduntur a regno Dei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that is not with me is against me: and he that gathereth not with me scattereth.

In Context

22Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. + 11.22 Si autem fortior. Fortiorem se vocat, qui non concordi pace et operatione, sicut calumniabantur, sed fortiori potentia ipsum stravit, mundumque ab ipsius dominatione liberavit. Arma diaboli quæ abstulit, calidissimæ sunt versutiæ spiritualis nequitiæ. Spolia, sunt animæ ab eo deceptæ, quæ victor Christus distribuit, quod est insignium triumphantis, quia captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem apostolos, alios evangelistas Ephes, 4., etc.

24Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quærens requiem: et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi. + 11.24 Cum immundus spiritus. Quia subtrahitis vos a meo regno, attribuentes opera mea diabolo, ideo diabolus habitat in vobis, sicut in suo regno gravius quam in principio. Exierit. Exivit diabolus a Judæis, quando legem et cultum unius Dei populus iste suscepit, et transivit ad gentes quæ erant a pinguedine Spiritus sancti et dilectione proximi aridæ et steriles. In quibus jam non invenit requiem, quia jam a cordibus gentium suscepta fide Christi expellitur, quando dicit: Repetam Judæos quos ante dimisi. Et invenit scopis mundatam illam plebem, id est superfluis observationibus Pharisæorum et cæremoniis legis, quæ jam nihil valent post adventum Christi. Et ut firmius possideat, assumit universitatem dæmonum. Et modo deteriores Isrælitæ sunt, blasphemantes Christum in suis conventiculis, quam olim fuissent in Ægypto ante perceptam legem, quia major infidelitas est venientem non suscipere, quam venturum non credere. Quærens requiem et non invenit. Quia qui in pravis cogitationibus et actibus pascitur, in mentibus fidelium omnia sua tentamenta cessare perpendit. Tunc dicit: Revertar in domum meam unde exivi. Revertar ad illius conscientiam, unde in baptismo ejectus fueram, et pristinam possessionem consueto dominio mihi subjiciam.

Read all of Luke 11

Cross References

Matthew 12:30Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit. + 12.30 Qui non est mecum, etc. Id est, qui dissimilia meis facit opera, contrarius mihi est: ille trahit ad vitia, ego ad virtutes.

Luke 9:50Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. + 9.50 Nolite prohibere. Qui enim. Non reprehenditur Joannes quia amore faciebat, sed docetur ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam, quia Dominus, etsi remunerat fortiores, non excludit infirmos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 11:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 11:22Luke 11Luke 11:24 →