The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 11 › Luke 11:22

Luke 11:22

Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet. + 11.22 Si autem fortior. Fortiorem se vocat, qui non concordi pace et operatione, sicut calumniabantur, sed fortiori potentia ipsum stravit, mundumque ab ipsius dominatione liberavit. Arma diaboli quæ abstulit, calidissimæ sunt versutiæ spiritualis nequitiæ. Spolia, sunt animæ ab eo deceptæ, quæ victor Christus distribuit, quod est insignium triumphantis, quia captivam ducens captivitatem, dedit dona hominibus, quosdam quidem apostolos, alios evangelistas Ephes, 4., etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But when a stronger than he shall come upon him, and overcome him, he taketh from him all his armour wherein he trusted, and divideth his spoils.

In Context

21Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. + 11.21 Cum fortis atrium. Quasi dicat: Si ego in Beelzebub, sicut dicitis, ejicerem dæmonia, tunc in aliquo operibus diaboli consentirem, sed nullo modo cum illo consentio, sed potius illum superare et ejicere a meis fidelibus festino. Cum diabolus, fortis. Ad nocendum, armatus, multis spiritualibus nequitiis: custodit, in sua servitute, atrium suum, id est mundum, qui in maligno positus est, in quo usque ad adventum Filii Dei diabolus sine contradictione principabatur, et male pacato utebatur imperio in cordibus infidelium.

23Qui non est mecum, contra me est: et qui non colligit mecum, dispergit. + 11.23 Qui non est, etc. Et vere opera mea non conveniunt cum operibus Satanæ, quia ego ipse in nullo convenio cum illo, sed omnino contrarii sumus, quia ego humilis, benignus, animas volens salvare: ille superbus, invidus cupit perdere. Ego prædicatione mea virtutes congrego; ille spargit et separat ab unitate Ecclesiæ. Et qui non colligit. Hæc de omnibus hæreticis vel schismaticis ex superfluo possunt intelligi, qui omnes excluduntur a regno Dei.

Read all of Luke 11

Cross References

Isaiah 27:1[In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. + 27.1 In die illa, etc. ID. Tradunt Hebræi diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum. Vectem. HIER. LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit. Cetum. Hebræi, Tanniu; unde Hebræi fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in æthere, Tanniu vero in mari.

Isaiah 53:12Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.] + 53.12 Et cum sceleratis. Ut sceleratos a peccato redimeret, omnia omnibus factus: Peccata enim nostra portavit in corpore suo I Petr. 2.. Cujus imitator Paulus ait: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrificarem I Cor. 9.. Rogavit. Pater, ignosce illis. Ad hanc vocem secundum Evangelium Nazareorum multa millia Judæorum astantium circa crucem crediderunt.

Colossians 2:15et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. + 2.15 Exspolians principatus et potestates. Auferendo Abraham, Isaac et cæteros justos. Traduxit, longe ab hoc regno ad cœlum duxit. Confidenter. Id est cum spe victoriæ. Triumphans, id est expugnans illos in cruce, quod non est in abscondito, sed palam. Si quis enim perfectionem Ecclesiæ respicit, aperte videtur victus antiquus hostis. Vel, principatus et potestates traduxit, id est ab Ecclesia exterminavit. Triumphans illos in semetipso. Morte sua. Uno quippe verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum erat (unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia vitæ detinebant), exstinxit: unde ergo accepit diabolus exterius potestatem Dominicæ carnis occidendæ, inde interior quæ nos tenebat potestas ejus occisa est.

1 John 4:4Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 11:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 11:21Luke 11Luke 11:23 →