Luke 11:49
Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur: + 11.49 Prophetas et apostolos, et ex illis occident, et persequentur. Mentiuntur hæretici, qui alium Veteris, alium Novi Testamenti dicunt institutorem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 8:1[Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam? + 8.1 Nunquid non sapientia, etc. Dominus palam locutus est mundo: et in occulto locutus est nihil. Quid ergo neglecto Evangelio ejus, ad hæresim et lasciviam miseri confluunt?
Matthew 22:6reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
Luke 21:16Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis: + 21.16 A parentibus, etc. Majus tormentum, cum aliquis ab illis patitur, de quibus præsumebat, quia cum damno corporis mala cruciant amissæ charitatis. Et quia dura sunt quæ prædicuntur de afflictione mortis, subditur consolatio de gaudio resurrectionis.
John 16:2Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo. + 16.2 Sed venit hora. Quasi dicat: Si pulsi ab eis tot acquiretis mihi (unde vobis gaudendum) ut non satis sit eis vos pellere. Sed non sinant vivere, ne omnes acquiratis, ut a Judaismo avertatis, in quo Deum Isræl credunt deseri et sancta sua.
Acts 7:57Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus. + 7.57 Et ejicientes. RAB. In hoc se implere legem glorificabant. Moyses enim de blasphemante dixit: Educ eum foras extra castra, et lapidet eum populus Lev. 24..
Acts 9:1Saulus autem adhuc spirans minarum et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum, + 9.1 Saulus autem. Redit ad hoc quod supra dixerat: Saulus adhuc devastabat Ecclesiam. Minarum, etc. Minis terrens cæde afficiebat præsentes: dubitatur utrum occideret seu flagellaret, vel utrumque faceret. Spirans. Spirat in modum ignis, non ab alio incitatus ipse alios accendebat.