Luke 12:40
Et vos estote parati: quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. + 12.40 Qua hora non putatis Filius hominis veniet? Ultimam horam semper ignorari voluit Dominus, ut semper sit suspecta, et ad eam semper præparetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Be ye therefore ready also: for the Son of man cometh at an hour when ye think not.
In Context
Cross References
Matthew 24:42Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. + 24.42 Vigilate ergo. HIER. Non dixit quia nescimus, sed quia nescitis, ut ostendat se diem judicii non ignorare.
Matthew 25:13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. + 25.13 Vigilate. Videlicet ut testimonium bonæ conscientiæ nobis præparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus. Nescitis diem neque horam. Non solum diem judicii, sed diem mortis cujusque, vel horam in qua qui paratus invenitur, et tunc paratus invenietur. Et quia paratos nos invenire desiderat, subjicit aliam de eadem re parabolam.
Luke 21:34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa:
Romans 13:14sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
2 Peter 3:12exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?