Luke 12:48
qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quæretur ab eo: et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo. + 12.48 Paucis. Mitissima omnium pœna est eorum qui præter originale nullum insuper addiderunt delictum. AMBR. Multi existimantes se minus vapulaturos, si nesciant, etc., usque ad sed contemptores judicantur. Omni autem. Merito malus cognoscens plus, et non cognoscens minus vapulabit quia illi plus, isti minus, commissum est: et ab omni cui plus committitur, plus exigitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 5:17Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quæ Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam, + 5.17 Anima si peccaverit, etc. ID.. Videtur oblitus quod præceperat: pro quibus enim peccatis capram vel ovem offerri præcepit, nunc arietem offerri præcipere videtur; sed nec oblitus est anteriora, nec contraria præcepit: ibi enim per animam, Gentilem significavit: hic autem eum qui per ignorantiam transgreditur mandata legis. AUG. quæst. 7 in Levit. Quæritur quomodo discernitur hoc delictum ab eis quæ generaliter complexus est, etc., usque ad vel aliqua in sacris servitiis.
Matthew 13:12Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo. + 13.12 Qui enim habet. Id est, apostolis habentibus fidem, si quid minus virtutum habent, conceditur Judæis, qui non credunt in Filium Dei, etiam si quid boni per naturam habent, tollitur. Nam nihil possunt sapienter intelligere qui caput non habent sapientiæ. Auferetur ab eo. Nulla veræ sapientiæ dulcedine gaudebit.
Matthew 25:14Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. + 25.14 Peregre proficiscens vocavit servos suos, etc. Locus carnis terra est, ergo Christi carnem nostram ad peregrina duxit, quando cœlum ascendit.
Luke 16:10Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est: et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est. + 16.10 Qui fidelis. In pecunia cum paupere participanda. Et in majori. Adhærens Creatori, et cum eo spiritus unus effectus. Sed qui temporalia quæ possidet non bene dispensat, æternorum sibi gloriam de qua tumet evacuat.
Acts 17:30Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant, + 17.30 Despiciens Deus. ID. Id est, ignoscens ut venialia, et tunc despiciens, id est, indigna judicans sua notitia.
1 Corinthians 9:17Si enim volens hoc ago, mercedem habeo: si autem invitus, dispensatio mihi credita est. + 9.17 Si enim volens. Quia ex voluntate est merces. Videamus quomodo, scilicet si ita ex dilectione facio, ut potius patiar penuriam quam abutar potestate. Si autem invitus. Ut quod necessitate cogar, aliis prodero, at non mihi. Dispensatio mihi. Hic dispensatio talis intelligitur, ut quasi servus alienum censum dispenset, unde ipse nihil capiat præter cibaria. Alibi dispensator dicitur qui ut filius ministrat Evangelium cohæredibus. Non debemus ideo evangelizare, ut manducemus, sed ideo manducare, ut evangelizemus; ut cibus non sit bonum quod appetitur, sed necessarium quod adjicitur.