Luke 12:49
Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? + 12.49 Ignem, etc. Quasi dicat: Tu quærebas, an omnes moneam accinctis lumbis, ardentibus lucernis adventum Domini præstolari? Sed ego qui tantum ob hoc veni in mundum ut a cupiditatibus mundi ad cœlestia homines accenderem, nil aliud volo, nisi ut incendii hujus jubar usque ad finem sæculi cunctas mundi partes illustret, et ut in cordibus fidelium ita ignescat, ne aliquo impetu fluctuum vel flatuum exstinguatur. Baptismo autem habeo, etc. Et ut ignis iste in fidelium cordibus queat accendi, ita ut omnia temporalia perfecte et seipsos possint despicere, prius habeo baptismo baptizari, hoc est unctione proprii sanguinis perfundi: non enim daretur spiritus, nisi Jesus primum glorificaretur. Et quomodo. Tanta est dignatio Domini, ut infundendæ nobis devotionis et consummandæ perfectionis in nobis, et maturandæ pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nil haberet unde doleret, nostris tamen angebatur ærumnis, et tempore mortis mœstitiam prætendebat, quam non ex metu mortis suæ, sed mora redemptionis nostræ assumpserat. Usque dum perficiatur. Qui usque ad perfectionem angitur de perfectione est securus, nec de ipsa angitur, sed potius mors corporis absolutio est anxietatis, non coacervatio doloris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I am come to send fire on the earth; and what will I if it be already kindled?
In Context
50Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur?
Cross References
Isaiah 11:4sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in æquitate pro mansuetis terræ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium. + 11.4 Virga oris sui. ID. Potest per virgam sententia judicii intelligi. In principio enim prædicationis dixit: Pœnitentiam agite, appropinquabit enim regnum cœlorum; et subjunxit: Omnis arbor quæ non facit fructus bonos eradicetur et in ignem mittetur.
Malachi 3:2Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum:
Matthew 3:10Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. + 3.10 Jam enim securis. Ne autem viderentur immunes, si se a talibus sacramentis separarent, comminatur. Securis. Christus, qui ex manubrio constat et ferro, id est, humanitate qua tenetur, et divinitate quia incidit. Posita est: quia etsi per patientiam exspectat, videt tamen quid est facturus. Ad radicem. Id est, finem Judaici populi, ut auferat de terra viventium eos qui in Christo non credunt. Vel, securis, sententia judicii, vel prædicatio Evangelii. Ad radicem. Nota non ad ramos, sed ad radicem. Cum enim filii malorum tolluntur, quid aliud quam rami infructuosæ arboris abscinduntur? Cum tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus abscinditur, ne quid remaneat unde iterum aliquid germinis oriatur. Radices sunt cogitationes, quibus plantati, vel sursum cœlo sustolluntur, vel ad ima inferni mittuntur. Arbor humanum genus: hujus rami, alii sunt aridi, id est, pagani incendio apti. Alii virides, sed sine fructu: ut hypocritæ, qui speciem sanctitatis prætendunt, sed intus vacui: alii fructuosi, sed venenosi, id est, hæretici: qui prædicando fructum pariunt, sed mortalem. Alii, id est, catholici, qui bonum fructum ferunt. Omnis ergo arbor, ut gentiles, hypocritæ, qui nullum, et hæretici, qui malum.
Luke 12:51Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: + 12.51 Putatis. Quomodo post baptisma passionis, et post adventum ignis terra sit arsura, dicit: Quia ad fidem Christi totus orbis contra se est divisus, unaquæque domus habuit fideles et infideles, his contra fidem, illis pro fide pugnantibus.
Luke 19:39Et quidam pharisæorum de turbis dixerunt ad illum: Magister, increpa discipulos tuos. + 19.39 Magister. Mira invidentium dementia, quem vera docentem noverant, cum magistrum appellari audiunt, discipulos ejus quasi melius edocti redarguendos æstimant, quos ille instituerat, quem Deum apparet esse per miracula.
John 11:8Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc? + 11.8 Dicunt ei discipuli. Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: Absit a te, Domine, non fiet tibi istud. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: Beatus es, Simon Barjona, quia Pater revelavit tibi, culpatur de suo. Redi post me, Satana, quia sapis non quæ Dei, sed quæ hominis sunt. Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant, ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas quæ diem sequuntur, non dies eas, sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus: dejecto enim Juda, qui non lucebat inter horas, alius subrogatur.