Luke 12:51
Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: + 12.51 Putatis. Quomodo post baptisma passionis, et post adventum ignis terra sit arsura, dicit: Quia ad fidem Christi totus orbis contra se est divisus, unaquæque domus habuit fideles et infideles, his contra fidem, illis pro fide pugnantibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Suppose ye that I am come to give peace on earth? I tell you, Nay; but rather division:
In Context
50Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur?
Cross References
Zechariah 11:10Et tuli virgam meam quæ vocabatur Decus, et abscidi eam, ut irritum facerem fœdus meum quod percussi cum omnibus populis.
Matthew 10:34Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: + 10.34 Pacem. Missum est bellum bonum, ut rumperetur pax mala.
Luke 12:49Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? + 12.49 Ignem, etc. Quasi dicat: Tu quærebas, an omnes moneam accinctis lumbis, ardentibus lucernis adventum Domini præstolari? Sed ego qui tantum ob hoc veni in mundum ut a cupiditatibus mundi ad cœlestia homines accenderem, nil aliud volo, nisi ut incendii hujus jubar usque ad finem sæculi cunctas mundi partes illustret, et ut in cordibus fidelium ita ignescat, ne aliquo impetu fluctuum vel flatuum exstinguatur. Baptismo autem habeo, etc. Et ut ignis iste in fidelium cordibus queat accendi, ita ut omnia temporalia perfecte et seipsos possint despicere, prius habeo baptismo baptizari, hoc est unctione proprii sanguinis perfundi: non enim daretur spiritus, nisi Jesus primum glorificaretur. Et quomodo. Tanta est dignatio Domini, ut infundendæ nobis devotionis et consummandæ perfectionis in nobis, et maturandæ pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nil haberet unde doleret, nostris tamen angebatur ærumnis, et tempore mortis mœstitiam prætendebat, quam non ex metu mortis suæ, sed mora redemptionis nostræ assumpserat. Usque dum perficiatur. Qui usque ad perfectionem angitur de perfectione est securus, nec de ipsa angitur, sed potius mors corporis absolutio est anxietatis, non coacervatio doloris.