Luke 12:52
erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres + 12.52 In domo una. Unusquisque homo, domus una est, vel Dei, vel diaboli. Itaque homo spiritualis domus spiritualis est. Divisi. Prima causa est religionis ad Deum, secunda pietatis ad proximum. Oportet enim ut divinis humana posthabeas. Non est ergo pignoribus renuntiandum, sed Deus omnibus præferendus. Etenim naturæ pignora sunt Dei beneficia, nec debet plus amari beneficium quod accipitur, quam Deus a quo beneficium acceptum servatur. Tres in duos. Id est, filius et filia et nurus, in patrem et matrem, et duo in tres, id est, pater et mater, ubi etiam socrus intelligitur, in filium et filiam et nurum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 41:9In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus; apud me oratio Deo vitæ meæ. + 41.9 In die. Ibid. Id est, in prosperis, etc., usque ad unde vivamus in adversitate. Apud me oratio. Ibid. Oratio in conturbationibus est mihi, et hæc apud me. 1
John 7:41Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus?
John 10:19Dissensio iterum facta est inter Judæos propter sermones hos.
John 16:2Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo. + 16.2 Sed venit hora. Quasi dicat: Si pulsi ab eis tot acquiretis mihi (unde vobis gaudendum) ut non satis sit eis vos pellere. Sed non sinant vivere, ne omnes acquiratis, ut a Judaismo avertatis, in quo Deum Isræl credunt deseri et sancta sua.
Acts 14:1Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judæorum, et loquerentur, ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo.