The Bible Software
bible.softwareLucamLucam 12 › Lucam 12:50

Lucam 12:50

Baptismo autem habeo baptizari: et quomodo coarctor usque dum perficiatur?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I have a baptism to be baptized with; and how am I straitened till it be accomplished!

In Context

49Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur? + 12.49 Ignem, etc. Quasi dicat: Tu quærebas, an omnes moneam accinctis lumbis, ardentibus lucernis adventum Domini præstolari? Sed ego qui tantum ob hoc veni in mundum ut a cupiditatibus mundi ad cœlestia homines accenderem, nil aliud volo, nisi ut incendii hujus jubar usque ad finem sæculi cunctas mundi partes illustret, et ut in cordibus fidelium ita ignescat, ne aliquo impetu fluctuum vel flatuum exstinguatur. Baptismo autem habeo, etc. Et ut ignis iste in fidelium cordibus queat accendi, ita ut omnia temporalia perfecte et seipsos possint despicere, prius habeo baptismo baptizari, hoc est unctione proprii sanguinis perfundi: non enim daretur spiritus, nisi Jesus primum glorificaretur. Et quomodo. Tanta est dignatio Domini, ut infundendæ nobis devotionis et consummandæ perfectionis in nobis, et maturandæ pro nobis studium passionis sibi inesse testetur, qui cum in se nil haberet unde doleret, nostris tamen angebatur ærumnis, et tempore mortis mœstitiam prætendebat, quam non ex metu mortis suæ, sed mora redemptionis nostræ assumpserat. Usque dum perficiatur. Qui usque ad perfectionem angitur de perfectione est securus, nec de ipsa angitur, sed potius mors corporis absolutio est anxietatis, non coacervatio doloris.

51Putatis quia pacem veni dare in terram? non, dico vobis, sed separationem: + 12.51 Putatis. Quomodo post baptisma passionis, et post adventum ignis terra sit arsura, dicit: Quia ad fidem Christi totus orbis contra se est divisus, unaquæque domus habuit fideles et infideles, his contra fidem, illis pro fide pugnantibus.

Read all of Lucam 12

Cross References

Psalms 40:8In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei; adversum me cogitabant mala mihi. + 40.8 Egrediebatur foras. A sinu veritatis, malus ingressus, malus egressus. In idipsum. AUG. Id est, uno consilio omnes adversum me susurrabant. Susurrabant. CASS. Non audent detegere consilium, quia in scelere socii sunt omnes: cum pauci soleant esse auctores scelerum. 1

Mark 10:32Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. + 10.32 Et stupebant. Ideo scilicet quia meminerant quod se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis prædixerat, et occidendum. Metuebant ergo ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel ille, cujus vita et magisterio gaudebant, occideretur. Et assument. BEDA. Prævidens discipulorum animos ex passione sua perturbandos, etc., usque ad locum mortis quasi intrepidus adit.

John 7:6Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum. + 7.6 Tempus. Ideo non est nunc tempus meum, sed vestrum, quia non sum amator mundi ut vos, sed accusator, et ideo non audit vos mundus suos falsos testes, qui dicitis bona mala et mala bona.

John 10:39Quærebant ergo eum apprehendere: et exivit de manibus eorum. + 10.39 Quia in me est Pater. Pater est in Filio, Filius in Patre, ut æqualis in eo cui æqualis est; unde et potest dicere: Ego et Pater unum sumus. Et qui videt me, videt et Patrem; et hoc est ei proprium. Munus autem est homini per participationem quod dicitur esse in Deo continente et Deus in eo, ut in vase.

John 18:11Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? + 18.11 Mitte. Acsi diceret: Quiescat vindicta. Aliter: Converte gladium in locum suum, id est verbum prædicationis converte ad gentes, ubi secundum Paulum ostium apertum et ingens inveniatur. Aliter, postquam plenitudo subintraverit, dicit Petro, per quem totus ordo prædicatorum designatur: Mitte verbum prædicationis ad Isræl. Omnes enim qui gladium acceperint gladio peribunt Matth. 26.. Quo gladio? Illo qui igneus vertitur ante paradisum: et gladio spiritus, qui in Dei scribitur armatura.

Acts 20:22Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem: quæ in ea ventura sint mihi, ignorans:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 12:50

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 12:49Lucam 12Lucam 12:51 →