Acts 28:4
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
Cross References
Genesis 3:1Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? + 3.1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt. c. 2, 3, tom. 3 Alii, prudentissimus, translative dictum. Quidam codices habent sapientissimus, non proprie, sicut in bono solet accipi sapientia Dei, vel angelorum, vel animæ rationalis, etc., usque ad sed potestas a Deo. Sed serpens, etc. STRAB. Sic diabolus loquebatur per serpentem ignorantem, sicut per energumenos vel fanaticos: quemcunque enim arripit, intellectum et rationem tollit. Spiritus vero bonus quoscunque gratia repleverit, videntes et intelligentes facit, unde spiritus prophetarum subjectus est prophetis. Qui dixit ad mulierem. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 30, et ex capp. 7, 8, 6, 10, passim. Inexcusabilis est prævaricatio mulieris, quia memor erat præcepti Dei. Oblivio tamen, etc., usque ad hæc c. 10: Providet bonos et malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum præstans bonis, multa etiam largiens malis. Cur præcepit, etc. STRAB. Ideo callidus hostis interrogat hoc, et mandatum Dei memorat, ne cum peccaverit, excusationem habeat quasi oblita. Cur præcepit, etc. GREG. Moral., l. 23, tom. 2 Idem quotidie agit hostis humani generis: verba Dei de cordibus hominum molitur evellere, et minas leviare, et ad credendum quod falso promittit, invitat enim ad temporalia, ut levet quod Deus minetur æterna supplicia. Spondens siquidem gloriam præsentis vitæ, dicit: Gustate, et eritis sicut dii, et temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete; et cum timorem divinæ sententiæ conatur amovere, quodammodo dicit: Cur præcepit vobis Deus? AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quæritur cur Deus hominem tentari permiserit, etc., usque ad sive terrenum, ut hominis anima. Ibid., c. 5 Nec putandum quod homo dejiceretur, nisi præcessisset in eo quædam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret quod falso de se præsumpserit, et quod non bene se habet facta natura, si a faciente recesserit. Commendatur enim quale bonum Deus sit, quando nulli bene est ab ipso recedere. Ibid., c. 18 Hæc quæstio de beata vita, etc., usque ad minus quam in vita sanctorum angelorum. Ibid., c. 16 Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse, etc., usque ad quibus non dedit Deus præscientiam de seipsis? Ibid., c. 14 Quomodo autem beati esse possint, quibus est incerta sua beatitudo? etc., usque ad mihi autem unde asserant, non occurrit. Ibid., c. 21 Sed non frustra putandum est ab ipso creaturæ exordio, etc., usque ad prævidens quanta de illo sua bonitate esset facturus. Ibid., c. 22 Initium autem figmenti dicitur, etc., usque ad ut homines malos. Ibid., c. 23 Quod ergo putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, etc., usque ad plura in corpus ejus conveniunt. GREG., hom. 16, in Evang., tom. 2 Primum parentem diabolus tribus modis tentavit, etc., usque ad delectatione vincimur, consensu ligamur.
Genesis 9:5Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum: et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
Numbers 35:31Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
Isaiah 13:21Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi; + 13.21 Bestiæ, etc. Per has omnes bestias lucis refugas, dæmonum vel angelorum fortitudines intelligimus, quibus ad puniendum traduntur. Struthiones. De quibus in Job satis tractatum est, quæ de terra altius non elevantur, cum pennas habere videantur. Pilosi. Sylvestres homines hispidi, qui et incubones, vel satyri, vel genera dæmonum.
Isaiah 43:20Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones: quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo. + 43.20 Dracones et struthiones. Maligni, venenosi, qui in solitudine gentium morabantur, idololatriæ sanguine morumque feritate bestiales. Struthio speciem alarum habet, volatu caret. Sic hypocrita speciem sanctitatis habet, rem autem nonhabet.
Matthew 23:35ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. + 23.35 Ut veniat super vos. Non hos tantum præsentes dicit, sed omnem generationem malorum præcedentem et futuram: quia omnes una civitas sunt, unum corpus diaboli. Abel justi. Justitia Abel approbata est per munerum acceptionem. Usque ad sanguinem. Cur usque adhuc, cum multi post hunc occisi ante natalem Christi, et Christo nato mox pueri ab hac generatione sunt perempti? Sed quia Abel pastor ovium fuit necatusque in agro: Zacharias sacerdos necatus est in atrio templi: utriusque gradus martyres et laicos et officio altaris mancipatos, sub eorum voluit intimare vocabulis. Zacharias qui occisus est a rege Joas inter templum et altare, ut historia Regum narrat, filius fuit Joiadæ, et in Evangelio quo utuntur Nazaræi, pro filio Barachiæ legitur filius Joiadæ. Sed ut justitia Joiadæ sacerdotis prædicetur, ipse Barachias vocatur, id est, benedictus Domini. Iste Zacharias de duodecim prophetis unus erat, sicut pater Joannis de prophetis unus erat.