The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 23 › Proverbs 23:7

Proverbs 23:7

quoniam in similitudinem arioli et conjectoris æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For as he thinketh in his heart, so is he: Eat and drink, saith he to thee; but his heart is not with thee.

In Context

6Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus: + 23.6 Ne comedas, id est, ne de Scripturis cum hæretico loquaris, qui invidet humanæ saluti, malens decipere quam corrigi; quoniam sicut hariolus et conjectator somniorum, æstimat, quæ ignorat; ita hæreticus, quæ non intelligit in Scripturis, ut libet interpretatur? Comede, etc. Securus, inquit, disce, quæ dico, et age quæ doceo; cum in his, quæ docet, ipse fidem certam non habeat, sciens se finxisse, quæ docet.

8Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos. + 23.8 Cibos quos comederas. Sensus perversos, quos ab hæreticis didiceras necesse est, ut vel per pœnitentiam corrigendus deseras, vel pro his post mortem pœnas sustineas, perdasque sermones confessionis, quibus eis prædicantibus humiliter favendum esse putaveras.

Read all of Proverbs 23

Cross References

2 Samuel 13:26Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum.

Proverbs 26:23Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.

Matthew 9:3Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat.

Luke 11:37Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisæus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit. + 11.37 Et cum loqueretur. Non ait, cum loqueretur hæc, sed cum loqueretur. In quo innuitur, non statim finitis his verbis, sed aliis interpositis ad Pharisæum divertisse, quia finito hoc sermone adhuc eo loquente, ecce mater et fratres quærebant loqui ei. De quibus postquam nuntianti sibi respondit: Qui facit voluntatem Patris mei, hic frater meus et soror et mater est, postea intravit ad convivium Pharisæi. Quare non baptizatus. Judæi frequenter lavant manus antequam manducent, tenentes traditionem seniorum, et a foro revertentes nisi baptizentur non comedunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 23:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 23:6Proverbs 23Proverbs 23:8 →