Lucam 15:4
Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam? + 15.4 Qui ex vobis, etc. Didiceras in superioribus abnegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, sæcularibus occupationibus non teneri, caduca non præferre perpetuis. Sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto sæculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedium ibi medicus demonstrat, scilicet, judex spem veniæ non negat. Centum oves. Quia centenarius numerus perfectus est. Deus centum oves, id est perfectum numerum habuit, cum angelorum et hominum substantiam creavit; sed una periit, quando homo pascua vitæ peccando dereliquit: ergo quia rationalis creaturæ numerus pereunte homine erat diminutus, quærit in terra hominem ut summa integretur. Nonne dimittit. Quasi dicat: Murmuratis, quia peccatores recipio, sed ego non veni nisi ut aberrantes colligam, sicut unusquisque vestrum aberrantem ovem reducere laborat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Et ait ad illos parabolam istam dicens:
Cross References
Jeremiah 50:6Grex perditus factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus: de monte in collem transierunt; obliti sunt cubilis sui. + 50.6 Grex perditus. Hac sententia notantur reges Isrælitarum, qui errare fecerunt populum et declinare ad idololatriam: quorum fuit primus Jeroboam filius Nabath, qui fecit adorari vitulos aureos: deinde cæteri prævaricatores legis.
Ezekiel 34:11[Quia hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.
Ezekiel 34:31Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis: et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.]
Matthew 18:12Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit? + 18.12 Si fuerint alicui centum, etc. Dominus centum oves habuit, etc., usque ad quibus ad perfectionem unitas deest. Nonne relinquet, etc. GREG. Quia seipsum exinanivit formam servi accipiens, etc., usque ad cum tantum sit si quod male gessit damnat injustus.
Luke 15:4Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam? + 15.4 Qui ex vobis, etc. Didiceras in superioribus abnegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, sæcularibus occupationibus non teneri, caduca non præferre perpetuis. Sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto sæculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedium ibi medicus demonstrat, scilicet, judex spem veniæ non negat. Centum oves. Quia centenarius numerus perfectus est. Deus centum oves, id est perfectum numerum habuit, cum angelorum et hominum substantiam creavit; sed una periit, quando homo pascua vitæ peccando dereliquit: ergo quia rationalis creaturæ numerus pereunte homine erat diminutus, quærit in terra hominem ut summa integretur. Nonne dimittit. Quasi dicat: Murmuratis, quia peccatores recipio, sed ego non veni nisi ut aberrantes colligam, sicut unusquisque vestrum aberrantem ovem reducere laborat.