The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 16 › Luke 16:20

Luke 16:20

Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus, + 16.20 Et erat quidam. Si qua reprehensibilia in pauperibus videmus, despicere non debemus, quia fortasse quos morum infirmitas vulnerat, medicina paupertatis curat. Ulceribus plenus. Hujus ulcera dives fastidiosus exhorret, ne inter pretiosas epulas, unguentatosque convivas, fetorem ulcerum lambentibus canibus sustineat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there was a certain beggar named Lazarus, which was laid at his gate, full of sores,

In Context

19Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide. + 16.19 Homo quidam. Contra derisores avaros quod proposuit exemplo astruit, scilicet quod dives apud inferos torquetur, qui Lazarum non fecit sibi amicum, a quo posset recipi in æterna tabernacula, et magis videtur narratio quam parabola. Qui induebatur purpura, etc. GREG. Purpura color regii habitus est, conchis marinis, etc., usque ad quia viscera pietatis ignoravit, quia præcepta pretio redimere noluit.

21cupiens saturari de micis quæ cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus. + 16.21 Cupiens. In una re duo judicia Dei explentur: ex visione pauperis diviti non miserenti cumulus damnationis infertur; et rursum ex visione divitis, tentatus quotidie pauper probatur, quem ad majorem ipsius probationem paupertas simul et ægritudo, et visa divitis copia, et nulla sibi adhibita consolatio, afficiunt. Canes. Potest in lingua canum lingua significari adulantium qui vulnera lingunt, dum mala quæ in nobis reprehendimus improbo favore laudant.

Read all of Luke 16

Cross References

Job 2:7Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus; + 2.7 Egressus igitur Satan. GREG. Accepta licentia, etc., usque ad pœnitendo respicit, ne qua elatio surgat.

Psalms 73:14Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Æthiopum. + 73.14 Escam. AUG. Christus est esca, etc., usque ad vel ipsum mordent reprehendendo, accusando. CAS. Vel dum tentat, esca est, quia inde proficitur. Vel, populis Æthiopum. HIERON. Nolentibus converti dedisti eum escam, in quo delectentur. 1

Jeremiah 8:22Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?]

Luke 18:35Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. + 18.35 Cæcus. Cæcus significat humanum genus, quod a superna claritate exclusum damnationis suæ patitur tenebras, sed a Domino appropinquante Jericho curatur. Jericho luna interpretatur, per quam defectus mortalitatis intelligitur. Dum ergo Verbum Dei infirmitatem nostræ carnis suscipit, homo ad cognoscenda redit. Cæcus sedet juxta viam dum incipit credere in ipsum, qui dicit: Ego sum via Joan. 14.. Mendicat, dum rogat.

Acts 3:2Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. + 3.2 Portam templi, etc. Hanc portam ædificavit Joathan filius Oziæ rex Juda, sublimissimam. Omnes siquidem portæ templi in terra fuerunt, excepta Speciosa quæ pendebat: quæ ab Hebræis vocatur Porta Joathan. BEDA. Porta templi Speciosa Dominus est, per quam, etc., usque ad claves cœli sunt datæ.

James 2:5Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se? + 2.5 Audite. BED. Diligentius attendite, quia non qui ditiores in sæculo, etc., usque ad sed hos tamen exspectatione futuri regni præclaros reddidit et nobiles. Nonne Deus. BED. Pauperes elegit Deus qui alibi ait: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Pauperes etiam parentes quorum nutriretur officio elegit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 16:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 16:19Luke 16Luke 16:21 →