The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 17 › Luke 17:2

Luke 17:2

Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis. + 17.2 Si lapis molaris, etc. Secundum ritum provinciæ ubi erat ista criminum pœna, ut alligato saxo in profundum demergerentur. Et vere utilius innoxium pœna gravissima vitam finire, quam lædendo fratrem mortem mœreri perpetuam. De pusillis. Non ætate, sed fide et animo, qui occasiones quærunt quomodo scandalizentur, ideo consulere oportet vos his ne occasione vestri recedant a fide et a salute.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It were better for him that a millstone were hanged about his neck, and he cast into the sea, than that he should offend one of these little ones.

In Context

1Et ait ad discipulos suos: Impossibile est ut non veniant scandala: væ autem illi per quem veniunt. + 17.1 Et ait ad discipulos. Sciendum cum Dominus de misericordia loqueretur, Pharisæi avari in irrisione perseverabant, in quo infirmis auditoribus scandalum, ne attenderent, faciebant. Hos ergo increpat loquens apostolis, scilicet quod illi suo vitio faciebant, ut evenirent scandala per se quæ non poterant non evenire in mundo ærumnis et erroribus plenissimo.

3Attendite vobis: Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum: et si pœnitentiam egerit, dimitte illi. + 17.3 Attendite vobis. Quo ordine, scandala declinare et væ perpetuum evitare possimus, insinuat. Sed si nos attendimus ne quem lædamus, si pœnitentem zelo justitiæ corripimus, si ex corde pœnitenti dimittimus, nec jubemur passim peccanti, sed pœnitentiam agenti dimittere. Primum ergo est peccantem increpare, ut postea pœnitenti possimus dimittere. Ita enim peccat qui peccantem videns tacet, sicut qui pœnitenti non indulget. Et si pœnitentiam. Aliter fratri pœnitenti, aliter inimico persequenti veniam dare præcipimur. Fratri concessa remissione socia charitate communicamus, persecutori malum nobis volenti, vel si potest facienti, bona volumus et facimus quod possumus.

Read all of Luke 17

Cross References

Zechariah 13:7Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohærentem mihi, dicit Dominus exercituum: percute pastorem, et dispergentur oves: et convertam manum meam ad parvulos.

Matthew 18:10Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. + 18.10 Videte ne contemnatis. Sic præcipio vobis severitatem dimittendi omnes amicitias, etc., usque ad salutem infirmorum quantum potestis. Quia angeli eorum. Cur non sunt contemnendi? quia pro eis quotidie mittuntur angeli. HIER. Magna dignitas animarum, ut unaquæque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Semper vident, etc. Visione Dei manifesta perfruuntur, etc., usque ad intra ipsum currunt qui ubique est.

Matthew 26:24Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. + 26.24 Bonum erat ei. Multo melius esset omnino non esse quam male esse, usitate et simpliciter hoc dicit. Non potest enim ei bene esse qui non est. An diabolo dicit non nasci ad peccatum: an etiam bonum illi erat ut Christo non nasceretur per vocationem, ne esset apostata per proditionem? Vel solemus dicere simpliciter, melius esset non esse quam male esse. Rabbi. Alii dicunt, Domine, iste, rabbi. Quasi minus peccatum habens prodere magistrum quam Dominum, vel blandiendo.

John 21:15Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. + 21.15 Cum ergo prandissent. Jesus scit quod interrogat an plus diligat, Petrus quod de se novit, dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant, nescit, ideo utrum plus illis diligat, tacet. Ecce docet, non temere definire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit. Pasce agnos meos. Si me diligis, pasce agnos meos. Non ut tuos gloriam meam in eis quære, non tuam; mea lucra, non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Hæc autem charitas ex divina datur gratia. Quod tacite innuit Joannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi: Simon Joannis, id est obediens Dei gratia, quia quod ardentius cæteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia.

1 Corinthians 9:15Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi hæc ut ita fiant in me: bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. + 9.15 Ego autem. Abstinet Apostolus a sumptibus, ne sit forma pseudoapostolis rapacibus. Bonum est, etc. Quisquis enim eo quod sibi debetur uti non vult, amplius impendit Ecclesiæ. Maximam ergo habebat gloriam Apostolus apud Deum, non exigendo stipendium ab infirmis, vel de suis laboribus transigendo quotidianum victum. Gloriam. Quam habeo apud Deum infirmis compatiens.

2 Peter 2:1Fuerunt vero et pseudoprophetæ in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis: et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem. + 2.1 Perditionem. Merito perditionem sibi inducunt, qui Redemptorem suum negant, vel non qualem veritas ostendit, sed qualem sibi ipsi fingunt, prædicant. Et propterea alieni a Redemptore, nil certius quam foveam exspectant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 17:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 17:1Luke 17Luke 17:3 →