bible.software › Lucam › Lucam 18 › Lucam 18:17
Lucam 18:17
Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud. + 18.17 Regnum Dei. Id est doctrinam Evangelii sicut puer jubemur accipere. Puer in discendo non contradicit doctoribus. Non rationes et verba componit ad resistendum, sed fideliter suscipit, obtemperat et quiescit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Verily I say unto you, Whosoever shall not receive the kingdom of God as a little child shall in no wise enter therein.
In Context
16Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei. + 18.16 Sinite pueros. Nemo prohibeat languidos venire ad medicum. Isti in ramo nihil adhuc commiserunt, sed in radice perierunt. Qui pro se agere non possunt, causam suam majoribus commiserunt. Tangat medicus, et benedicat pusillis cum majoribus Psal. 113.. Talium est enim. Non ait istorum, sed qui habent ex studio innocentiam et simplicitatem quam isti habent per naturam, quia non ætas regnat, sed mores. Non enim est virtus non posse peccare, sed nolle. Sicut puer non perseverat in ira, læsus non meminit, non concupiscit mulierem, non cogitat vel loquitur malum, sic vos nisi talem innocentiam et animi puritatem habueritis, non intrabitis in regnum cœlorum.
18Et interrogavit eum quidam princeps, dicens: Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo? + 18.18 Et interrogavit eum. BEDA. Audierat hic princeps similes puerorum dignos esse, etc., usque ad his qui perfecti esse volunt, adjungit: Omnia vende et da pauperibus Marc. 10.. Magister bone. Quia bonum magistrum dixit, et non Deum vel Dei Filium confessus est dicit quamvis sanctum hominem comparatione Dei bonum non esse. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit bonitatem.
Read all of Lucam 18
Cross References
Matthew 18:3et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.
1 Peter 1:14quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis: + 1.14 Filii. Et secure possitis exspectare, sitis filii obedientes Patri corripienti.
This Verse In Other Editions
Study Lucam 18:17