Luke 20:22
Licet nobis tributum dare Cæsari, an non? + 20.22 Licet nobis, etc. Cum nuper sub Augusto Judæa Romanis stipendiaria facta esset, Pharisæi qui de justitia sibi applaudebant, qui decimas et primitiva Deo dabant, tributa homini solvenda negabant, pro qua seditione postea regnum et tota patria destructa sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Is it lawful for us to give tribute unto Caesar, or no?
In Context
23Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?
Cross References
Ezra 4:13Nunc igitur notum sit regi, quia si civitas illa ædificata fuerit, et muri ejus instaurati, tributum, et vectigal, et annuos reditus non dabunt, et usque ad reges hæc noxa perveniet.
Ezra 9:7a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac.
Nehemiah 9:37Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra: et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam: et in tribulatione magna sumus.
Matthew 22:17dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non?
Acts 5:37Post hunc extitit Judas Galilæus in diebus professionis, et avertit populum post se: et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt. + 5.37 Judas Galilæus, etc. De hoc Josephus dicit quia cogebat populum ne tributa solvendo Romanis libertatem amitteret: proferens ex lege soli Deo serviendum, et eos qui decimas dabant, tributa non dare debere. Quæ hæresis intantum crevit, ut Pharisæi et multa pars populi Christum interrogarent, an liceret tributa dare Cæsari.