The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 20 › Luke 20:23

Luke 20:23

Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos: Quid me tentatis?

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But he perceived their craftiness, and said unto them, Why tempt ye me?

In Context

22Licet nobis tributum dare Cæsari, an non? + 20.22 Licet nobis, etc. Cum nuper sub Augusto Judæa Romanis stipendiaria facta esset, Pharisæi qui de justitia sibi applaudebant, qui decimas et primitiva Deo dabant, tributa homini solvenda negabant, pro qua seditione postea regnum et tota patria destructa sunt.

24ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem? Respondentes dixerunt ei: Cæsaris. + 20.24 Cujus habet, etc. Alia imago Dei, alia mundi. Si ergo Christus non habuit imaginem Cæsaris, cur censum dedit? Non de suo dedit, sed mundo reddidit quæ erant mundi. Et tu si non vis esse obnoxius Cæsari, noli habere quæ sunt mundi. Si habes divitias, obnoxius es Cæsari. Si vis terreno regi nihil debere, omnia tua relinque et Christum sequere. Et bene prius quæ Cæsaris sunt reddenda decernit. Non enim potest quis esse Domini, nisi prius mundo renuntiaverit.

Read all of Luke 20

Cross References

Matthew 16:1Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. + 16.1 Et accesserunt, etc. Ut signum de cœlo, etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: Quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducarunt manna in deserto Joan. 6.. Petebant tentando ut in morem Eliæ ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis æris passionibus accidisse.

Luke 5:22Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos: Quid cogitatis in cordibus vestris? + 5.22 Ut autem cognovit, etc. AMBR. Magnus sacerdos lepram videbat in cordibus Judæorum, et pejores ostendit illo leproso cui purgato jussit se offerre sacerdoti. Sed hos summus sacerdos repudiat ne alios quoque eorum lepra contaminet.

Luke 11:16Et alii tentantes, signum de cælo quærebant ab eo.

Luke 20:20Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati præsidis. + 20.20 Et observantes. Quod præ timore populi, per se non possunt, inanibus præsidiis efficere volunt, velut immunes a morte ipsius videantur.

1 Corinthians 3:19Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.

Hebrews 4:13Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus: omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 20:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 20:22Luke 20Luke 20:24 →