The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 20 › Luke 20:36

Luke 20:36

neque enim ultra mori potuerunt: æquales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Neither can they die any more: for they are equal unto the angels; and are the children of God, being the children of the resurrection.

In Context

35illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: + 20.35 Illi vero, etc. Cum omnes boni et mali sint resurrecturi et absque nuptiis mansuri, Dominus tamen ut ad gloriam resurrectionis incitet, de solis electis disserit. Si autem in resurrectione neque ducent uxores, resurgent ergo corpora quæ possunt nubere et ducere. Quod dicitur de his qui habent membra genitalia, sed nulla voluptate vel necessitate nubendi mancipabuntur. Et nota quod cum insidiatoribus et conculcatoribus secreta mysteria loquatur, non tamen sanctum dat canibus, sed aderant multi idonei quos propter aliorum immunditiam non oportebat negligi. Neque nubent, etc. Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem, ubi ergo non est mors, neque connubia.

37Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob. + 20.37 Quia vero resurgent mortui. Postquam propositæ quæstioni de resurrectionis conditionibus satisfecit, de ipsa resurrectione contra eorum infidelitatem agit.

Read all of Luke 20

Cross References

Hosea 13:14De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

Matthew 22:30In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. + 22.30 In resurrectione. Resurgent quidem corpora, quæ possent nubere et nubi: quod de his dicitur, qui habent membra genitalia: sed alia ratione non nubent.

Romans 8:17Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur. + 8.17 Hæredes. Etsi non decedat Deus, quod dicitur humanis legibus. Vel decedet, ut non videatur per speculum in ænigmate sicut nunc, sed facie ad faciem. Potest etiam dici, quod Christus caput nostrum ad passionem decedens, nobis reliquit pacis ecclesiasticæ possessionem, sicut ipse ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis Joan. 14.. Christus etiam est hæreditas nostra. Unde: Dominus pars hæreditatis meæ Psal. 15., etc. Si tamen compatimur. Mortificare facta carnis, unde vita erit, nemo potest sine molestia, cui necessaria est patientia.

1 Corinthians 15:42sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. + 15.42 Seminatur. Id est, quamvis homo ex quo concipitur usque ad dissolutionem sit in corruptione et post vermibus scateat, tamen surget in incorruptione.

1 Corinthians 15:52In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. + 15.52 In novissimo. Id est in novissimo signo, quod dabitur, ut ista impleantur. Hæc tuba est clamor de quo dicitur: Media nocte clamor factus est: ecce sponsus venit. Tubæ nomine aliquod evidens et præclarum signum dicitur, quod vox archangeli et tuba Dei alibi dicitur, et in Evangelio appellatur vox quam audient mortui qui in monumentis sunt et procedent, etc. Immutabimur. Exponit quomodo hoc fiat, vel qualis sit immutatio.

1 Thessalonians 4:13Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent. + 4.13 Per Jesum adducet cum eo. Semper euntes, eum sequendo venerunt ad somnum mortis, unde et in alia scribitur Epistola: Nos qui vivimus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 20:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 20:35Luke 20Luke 20:37 →