Luke 21:33
Cælum et terra transibunt: verba autem mea non transibunt. + 21.33 Cœlum et terra. Nihil in corporum natura cœlo et terra durabilius est. Nihil transit velocius quam sermo. Verba quousque imperfecta sunt verba non sunt, si perfecta sint jam omnino non sunt: neque enim perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo: Cœlum et terra transibunt. Quasi dicat: Omne quod apud vos durabile, et sine mutatione est, ad æternitatem durabile non est, et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sermo meus, qui transit, sententias manentes exprimit. Verba autem mea non transibunt. Et cum verba mea ita absque dubio sint implenda, videte ne contra contestationem verborum meorum sitis dediti crapulæ, et ebrietati, et sæcularibus curis, sicut quidam erunt tempore imminentis judicii: De quibus dicitur: Cum dixerint: Pax et securitas, superveniet repentinus interitus I Thess. 5..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Heaven and earth shall pass away: but my words shall not pass away.
In Context
32Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.
Cross References
Isaiah 51:6Levate in cælum oculos vestros, et videte sub terra deorsum: quia cæli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut hæc interibunt: salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet. + 51.6 Cœli sicut fumus. ID. De sanctis scriptum est, etc., usque ad quidam tamen perire et inveterascere pro abolitione et morte accipiunt.
Matthew 24:35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. + 24.35 Cœlum et terra. Innovabuntur, deposita priori forma, permanente autem substantia, unde dicitur: Terra in æternum stabit.
1 Peter 1:25Verbum autem Domini manet in æternum: hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
Revelation 20:11Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et cælum, et locus non est inventus eis. + 20.11 Et vidi thronum. Dicta destructione diaboli et suorum membrorum, supponit destructionem mundi, ad majorem pœnam impiorum. Competit enim ut destructis malis mundus destruatur, secundum quod ab eis fuerat corruptus. Sæpe locutus de glorificatione sanctorum et de pœnis impiorum, non fecerat mentionem corporum, si deberent glorificari vel puniri; ideo hic aperte ostendit ea.