Luke 22:30
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël. + 22.30 Et sedeatis super thronos. Hæc mutatio dextræ Excelsi, ut qui humiles nunc gaudent ministrare conservis, tunc sublimes super mensam Domini perpetuis dapibus alantur, et qui in tentationibus injuste judicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos justi judices veniant. Quanto enim hic despectiores, tanto illic majori culmine potestatis excrescent. Judicantes duodecim. Per duodecim, non duodecim personæ, sed multitudo judicantium significatur, propter duas partes septenarii, quo universitas significatur, id est tria et quatuor per quas duodecim multiplicantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
Cross References
2 Samuel 9:9Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei: Omnia quæcumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui.
Psalms 49:14Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. 1
Matthew 19:28Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. + 19.28 In regeneratione. Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum.
Luke 14:15Hæc cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei. + 14.15 Hæc cum audisset, etc. Illectus dulcedine auditæ resurrectionis in laudem ejus prorumpit, et in ea vere beatos fore asserit, etsi non bene intelligat quibus meritis ad illam beatitudinem possit attingi. Beatus, etc. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum Joan. 6.. Si quis incarnationis sacramento perfecte incorporatus, divinæ majestatis visione frui meruerit, hic æterna beatitudine gaudebit. Sed quia multi fide tenus quasi orando percipiunt, dulcedinem vero ejus veraciter attingere fastidiunt, torpor eorum redarguitur.
1 Corinthians 6:2an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis? + 6.2 Quoniam. Quia exemplo fidei illorum, perfidia hujusmodi damnabitur.
Revelation 3:21Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo: sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus. + 3.21 Sedere mecum in throno meo. Judicare in illis in quibus sedeo et judico. Hæc de prælatis, et, per prælatos, de subditis. Sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus. Hoc ita dicit, quia victoria et sessio Christi est causa victoriæ et sessionis Christianorum.