Canticum Canticorum 1:5
Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. + 1.5 Decoloravit me sol. Solis est urere et illuminare, sic verus sol exterius suos persecutionibus exurit, dando vires resistendi illuminat. Filii matris. Et quasi ad objectionem infirmorum dubitantium respondet: Ostendit unde primam persecutorum rabiem pertulerit, quæ gravior apparet, per hoc quod a contribulibus. Filii, id est, apostoli destruxerunt sectam nostram. Paulus Ecclesiæ persecutor filius fuit matris ejus secundum carnem et educationem: et pœnitentiam agens ad sororis signa conversus, prædicavit fidem quam ante destruebat. Posuerunt me. Una erat in Hierosolymis vinea Christi, scilicet primitiva Ecclesia, quæ in die Pentecostes adventu sancti Spiritus est constituta, cujus eo tempore apostoli custodes fuerunt: sed facta persecutione dispersi sunt in regionibus Judææ et Samariæ præter apostolos, et sic contigit ut plures essent vineæ, id est in pluribus locis. Et dum persecutores Judæi volebant Ecclesiam perturbare, seminarium verbi spargebant latius nolentes, et unam persequendo, multas constitui fecerunt. Cum ergo dixisset se afflictam parricidiali odio Synagogæ, mox subjicit, quantum per hanc afflictionem profecerit: addens ex persona illorum, quibus prædicandi cura commissa est: Posuerunt me custodem in vineis. GREG. Vineæ nostræ, actiones sunt, quas usu quotidiani laboris excolimus. Sed custodes in vineis positi, nostram vineam non custodimus: quia dum extraneis actionibus implicamur, ministerium actionis nostræ negligimus. Dum plures custodirem vineas, ut alios lucrifacerem, in quibusdam damna sustinui. Acerbitas persecutionis filiorum Synagogæ fecit me vineam meam non custodire, quia, relicta evangelica doctrina, ad legalium observationum differentias cogebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Canticum Canticorum 1
Cross References
Psalms 149:4Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem. + 149.4 Quia beneplacitum est Domino. ID. In prima conditione rerum legimus omnia placuisse Deo, etc., usque ad vel cum parem angelis faciet. 1
Song of Solomon 2:14columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. + 2.14 In foraminibus. In vulneribus Christi Ecclesia sedet et nidificat: cum in passione Domini spem suæ salutis ponit, et per hoc ab insidiis accipitris, id est, diaboli se tutandam confidit, et in eodem alios gignit. In foraminibus. In fide, vel in capacitate, in qua fideles locati ab hostibus sunt tuti. Maceries est congeries lapidum, sine cæmento in unum compactorum, sic apostoli eadem fide et eisdem sacramentis sunt uniti. Ostende mihi. Necdum habebat fiduciam, ut revelata facie gloriam Dei contemplaretur; sed quia jam ornata est, dicitur: Ostende mihi faciem tuam; sonet vox tua in auribus meis. Ostenditur Domino facies, recte operando: ostenditur sonus vocis, salubriter prædicando. Ne erubescas prædicare crucem Christi, quamvis stultitia videatur incredulis, quam prædicaverunt Christi apostoli, qui sunt maceries et munimentum Ecclesiæ. Vel, maceries sunt prophetæ et patriarchæ, in quibus apostoli habent refugium. Quod intus pulchritudinis habes, et in secreto quietis didicisti, in publica actione ad utilitatem aliorum demonstra: nam mihi qui intima prospicio, tunc faciem tuam ostendi æstimo, cum utilitati proximorum bonam actionem ostendi considero. Auribus meis. Non alienis, id est, meæ dilectioni, non alicui terreno, et opus et vocem expende. Vox enim tua. Non aliena, sed ea, quam in die desponsationis te mihi servire promisisti.
Song of Solomon 3:10columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum; media caritate constravit, propter filias Jerusalem. + 3.10 Reclinatorium aureum. Id est, sui speculatores plenos divina sapientia, vel reclinatorium facit in ferculo, cum spem perpetuæ quietis fidelibus promittit. Aureum, quia requiem suæ visionis gloria coruscam præparat. Ascensum purpureum. Ascensus sunt illi, per quos aliquis potest scandere primum ad virtutes, postea ad sancta sanctorum: qui sunt purpurei, id est ad martyrium prompti. Vel, ipsæ virtutes, sunt ascensus, quæ sunt vera purpura: quibus decorantur animæ fideles. Vel, ipse Christus ascensus, per quem et in Ecclesiam et in cœlum intratur. Purpureus, quia lavit nos in sanguine suo: et nullus ingreditur Ecclesiam, nisi sacramentis Dominicæ passionis imbutus. Media charitate constravit. Vel charitate, qua pro nobis passus est. Media, id est, Ecclesiæ corda, instar strati paravit, ubi fideles animæ molliter quiescant: quia totam eam intrinsecus supernorum amore replevit: unde addit: Propter filias Jerusalem. Propter animas cœlestium desiderio æstuantes quia quanto magis nos dilexit, tanto magis ad patiendum pro eo nos accendit. Media GREG. Ecce consolatio. Qui non potest sanguinem pro Domino fundere, diligat proximum propter filias Jerusalem, quia non sunt dicendi filii, id est firmi, sed filiæ, quæ per charitatem a Dei ædificio non alienæ sunt.
Song of Solomon 5:8Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. + 5.8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis, etc. Adolescentulæ jam ad aliquam cognitionem promotæ, ad famulos Dei, quos angelicam in terris vitam agere credunt, devote veniunt et eos exorant, ut in tempore suæ orationis Domino se commendent. Vos filiæ Jerusalem supernorum spirituum, qui jam cum Deo regnant. Vel, per filias Jerusalem possumus accipere etiam inferiores in Ecclesia, quos etiam admonent superiores, ut secum quærant: quia quod a pluribus quæritur, quandoque citius reperitur, et, ut ubique charitas dilectionis ostendatur.
Song of Solomon 6:4Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad. + 6.4 Averte oculos tuos a me. Quasi: Oculos columbinos tibi dedi, quibus semitas justitiæ discerneres: sed tamen in tempore tuæ peregrinationis ne quæras me perfecte cognoscere. Non enim videbit me homo et vivet Exod. 33.. Ne quæras in via præmium, quod tibi in patria reservatur. Quia ipsi me. Non a desiderio cognoscendi desistas, sed de cognoscendi facultate ne præsumas: unde dicitur, Magnitudinis ejus non est finis Psal. 144.. Avolare fecerunt. RAB. Quo intensius me agnoscere quæris, eo intensius me incomprehensibilem esse intelligis, et non est tua culpa, si me non cognoscis: sed est infirmitas humanæ conditionis. Capilli tui sicut grex caprarum, etc. Hi versiculi supra positi, et expositi, sed non pigeat nos iterando exponere quod auctorem non piguit scribendo iterare, ut novi aliquid addatur. Ne Ecclesia graviter ferret quod a cognitione dilecti suspenditur, sequitur descriptio, qua assimilatur illi primitivæ Ecclesiæ Jerusalem, de qua non dubitatur, quin amica Dei fuerit. Omnes gemellis fetibus, et sterilis non est in eis. Consimilibus fetibus quia tales alios reddunt, quales ipsi sunt. Vel duplices fetus, opera geminæ charitatis, vel, fi deles de utroque populo conversi: vel, fides et opus.