The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 23 › Luke 23:31

Luke 23:31

Quia si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet? + 23.31 Quia si in viridi ligno. Viride lignum Christus et sui electi, aridum impii et peccatores, unde ait: Si ergo ego qui peccatum non feci, qui lignum vitæ merito appellatus duodenos fructus gratiæ per singulos menses affero, sine igne passionis de hoc mundo non exeo, quæ tormenta manent illos qui fructibus sunt vacui, insuper et lignum vitæ flammis dare non timent? Et si nunc est tempus, ut incipiat judicium de domo Dei, et omnes qui volunt pie vivere Christo persecutionem patiuntur, qui finis eorum qui non credunt Evangelio? I Petr. IV; I Tim. 3..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For if they do these things in a green tree, what shall be done in the dry?

In Context

30Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos. + 23.30 Cadite super nos. Potest hoc ex superfluo intelligi de his qui utrolibet sexu seipsos castraverunt propter regnum cœlorum.

32Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. + 23.32 Ducebantur autem. Impletur quod dictum est: Et cum iniquis deputatus est Isa. 53.. In morte deputatur cum iniquis, ut in resurrectione vivificet iniquos qui propter homines homo factus, hominibus dedit potestatem filios Dei fieri.

Read all of Luke 23

Cross References

Jeremiah 25:29quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.

Ezekiel 20:47Et dices saltui meridiano: Audi verbum Domini: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum: non extinguetur flamma succensionis: et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem,

Daniel 9:26Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

John 15:6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. + 15.6 Si quis. Sarmenta præcisa cæteris liguis sunt viliora, quia nullis usibus deputantur, sed igni, vel in vite sunt vel in igne.

1 Peter 4:17quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? + 4.17 Quoniam tempus, etc. BEDA. Ideo patiendum est pro nomine Christi, etc., usque ad reprobi vero nunc ducunt in bonis suis dies suos, et in puncto ad inferna descendent Job. 21..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 23:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 23:30Luke 23Luke 23:32 →