Luke 3:5
omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur: et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: + 3.5 Et erunt prava. BEDA. Prava, id est, malorum corda per injustitiam distorta ad regulam justitiæ dirigentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 35:6tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum: quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine;
Isaiah 42:16Et ducam cæcos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta; hæc verba feci eis, et non dereliqui eos. + 42.16 In semitis. ID. In cognitione prophetarum, qui sunt semitæ ad Christum, cum ejus nativitatem, resurrectionem et ascensionem prædicunt.
Isaiah 49:11Et ponam omnes montes meos in viam, et semitæ meæ exaltabuntur.
Ezekiel 17:24et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.
Hebrews 12:12Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite, + 12.12 Manus. Id est affectum charitatis, quo Deum complectebamini olim, iterum erigite sursum ad Deum; et genua, id est fortitudinem, quæ soluta est refrigerata charitate.