Luke 3:6
et videbit omnis caro salutare Dei.] + 3.6 Et videbit. ID. In hac vita omnis homo Christum videre non potuit, sed in die judicii, in sede majestatis et electi et reprobi pariter videbunt, ut justi remunerentur, et mali in æternum gemant. Unde et subditur:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And all flesh shall see the salvation of God.
In Context
Cross References
Psalms 98:2Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos. + 98.2 Dominus in Sion. ID. Si non intelligis quid est super Cherubim, hoc vide, quia in Sion magnus. Sion est anima quæ Deum speculatur. In Sion magnus. CASS. Quis Dominus, exponit: In Sion natus. Magnus, ne pro passione vilescat. Vel, tamen Dominus magnus in Sion Judæorum, et super populos gentium. 1
Isaiah 49:6Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
Mark 16:15Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. + 16.15 Omni creaturæ. Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judæa repulsa prædicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturæ, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquæ, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.
Luke 2:30quia viderunt oculi mei salutare tuum,
Romans 10:18Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. + 10.18 Et quidem. Vel equidem, id est certe, et ita inexcusabiles, sicut in Psalmis ostendit David dicens: In omnem terram exivit sonus eorum. AUG., epist. 80, quæ est ad Hesych. Non hoc tempore Apostoli impletum est, etc., usque ad sic et illud: Testes mihi eritis usque ad ultimum terræ Act. 1..