The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 4 › Luke 4:37

Luke 4:37

Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the fame of him went out into every place of the country round about.

In Context

36Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? + 4.36 Et virtute. Non ut homines qui in verbo Dei dæmonia ejiciunt, sed propria potestate virtutes operatur.

38Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. + 4.38 In domum Simonis. Domus Petri, circumcisio est ejus apostolatui commissa. Socrus, est Synagoga quæ quodammodo mater est Ecclesiæ Petro commissæ. Hæc febricitat, quia invidiæ æstibus laborabat, persequens Ecclesiam. Sed Jesus stans super eam sanat, quia ubi timor Dei incipit esse, talis æstuatio solet recedere.

Read all of Luke 4

Cross References

Matthew 4:23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. + 4.23 Et circumibat Jesus totam Galilæam. Coadjutoribus vocatis prædicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem. Docens in synagogis. Docens de moribus, vitæ activæ subditos. Prædicans de futuris vitæ contemplativæ perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quæ homo naturaliter habet. Prædicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiæ, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, cœlestis hæreditas, angelorum societas. In synagogis. Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures prædicet. Evangelium. Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiæ non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam. Et sanans. Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens prædicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.

Mark 1:28Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.

Mark 6:14Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. + 6.14 Et audivit rex. ID. Lucas Luc. 9.: Audivit Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant, etc. Unde intelligendum, aut confirmatum eum ex aliorum verbis credendo dixisse, aut adhuc hæsitando, etc., usque ad non resurrexisse, sed sublevatum esse furtim credere maluerunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 4:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 4:36Luke 4Luke 4:38 →