The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 4 › Luke 4:7

Luke 4:7

Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia. + 4.7 Tu ergo. BEDA. Dicens diabolus Salvatori: Si procidens adoraveris me, econtrario audit, quod ipse magis adorare eum debeat, Dominum et Deum suum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If thou therefore wilt worship me, all shall be thine.

In Context

6et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. + 4.6 Tibi dabo. Hæc de arrogantia dicit, non quod totus mundus sit suus, sunt enim aliqui boni. Mihi traditur. Non a diabolo est potestas, sed obnoxia tamen insidiis diaboli. Nec ideo mala ordinatio potestatum, quia malo sunt obnoxiæ potestates.

8Et respondens Jesus, dixit illi: Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. + 4.8 Si Filius Dei. In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat si Filius Dei sit. Sed Christus sic responsum temperat, ut ambiguum relinquat: Mitte te deorsum. Quem nec gula nec avaritia vicit, tentat vana gloria, si forte illum vel ipsa victoriæ suæ jactantia valeat dejicere. Mitte. Hæc vox ei convenit qui omnes præcipitare satagit. In quo infirmus ostenditur qui nulli possit nocere, nisi prius ille se deorsum miserit.

Read all of Luke 4

Cross References

Psalms 72:11Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? + 72.11 Et dixerunt. AUG. Unde convertentur? etc., usque ad hoc est quare videbatur eis nescire hoc. Quomodo scit. ID. Non dicit, nescit: sed adhuc hæsitat et prope est sanitati: et de tam gravi infirmitate vicinior est salus, sicut vicina sanitate magis æstuant ægri. 1

Isaiah 46:6Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.

Luke 8:28Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum: et exclamans voce magna, dixit: Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi? obsecro te, ne me torqueas. + 8.28 Jesu Fili Dei. Arius contendit esse creaturam, quem dæmon confitetur esse Filium Dei. Judæi dicunt: In principe dæmoniorum ejicit dæmonia, quem dæmonia negant aliquid secum commune habere. Tormentum est diaboli ab hominis læsione cessare, et quantum diutius possederat, tantum difficilius dimittit. Caveat ergo aliquis læsus a diabolo, ut cito ejus jugum dirumpat, quia tanto facilius quanto citius ejus dominium evitatur.

Revelation 4:10procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in sæcula sæculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes: + 4.10 Et adorabant. Quod a se non habebant, ab illo requirebant voce et opere. Dicentes. In secreto cordis attribuentes Deo victoriam vitiorum et tribulationum.

Revelation 22:8Et ego Joannes, qui audivi, et vidi hæc. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi hæc ostendebat: + 22.8 Et postquam audissem, et vidissem. Hic dat nobis intelligere, quod pro his in veneratione debemus eum habere, nec tantum eum, sed Deum adorare, et per observantiam verborum libri, purificationem angelorum consequi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 4:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 4:6Luke 4Luke 4:8 →