Luke 5:33
At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt? + 5.33 Quare discipuli. BEDA. Matthæus dicit ipsos discipulos hoc quæsisse. Sed sciendum, quia utrique quæsierunt. ID. Spiritualiter: discipuli Joannis et Pharisæorum jejunant, quia qui opera legis, etc., usque ad manducat cum peccatoribus, ut gratiam et potestatem intelligas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 1:15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestræ sanguine plenæ sunt. + 1.15 Manus enim vestræ plenæ sunt sanguine, etc. ID. Prophetarum et tandem Domini eorum, etc., usque ad in oratione dies noctesque invigilant.
Zechariah 7:6et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis?
Matthew 9:14Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes: Quare nos, et pharisæi, jejunamus frequenter: discipuli autem tui non jejunant? + 9.14 Discipuli autem tui non jejunant. Joannes, Marcus et Lucas, etc., usque ad gratiam et potestatem intelligas.
Mark 2:18Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant? + 2.18 Et erant discipuli. ID. Alii evangelistæ dicunt pharisæos et discipulos Joannis hoc quæsivisse. Hic videtur dicere, quod alii quæsierunt quos ejusdem rei cura movisset. Unde colligitur hoc a pluribus fuisse objectum, a pharisæis, a discipulis Joannis, a convivis, vel quibuslibet aliis. ID. Discipuli Joannis et Pharisæorum jejunant, quia qui operibus legis gloriantur, vel (quod pejus est) traditiones sequuntur, etc., usque ad manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cernens potestatem agnosceres.
Luke 7:34Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis: Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. + 7.34 Venit Filius hominis manducans et bibens. Venit sicut tunc, ita et nunc, utramque viam salutis respuitis. Lamentavimus ad Joannem, cantavimus ad Christum.
Luke 18:12jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. + 18.12 Jejuno bis. Ecce Pharisæus ad exhibendam abstinentiam, ad impetrandam misericordiam, ad referendas Deo gratias oculum habet, ad humilitatis custodiam non habet. Et quid prodest si tota civitas custodiatur, et unum foramen per quos hostes intrent relinquatur?