The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 5 › Luke 5:34

Luke 5:34

Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? + 5.34 Nunquid enim potestis. ID. Quandiu sponsus nobiscum est et in lætitia sumus, nec jejumare possumus, etc., usque ad tunc filii sponsi jejunabunt, desiderantes Judicis adventum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto them, Can ye make the children of the bridechamber fast, while the bridegroom is with them?

In Context

33At illi dixerunt ad eum: Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum: tui autem edunt et bibunt? + 5.33 Quare discipuli. BEDA. Matthæus dicit ipsos discipulos hoc quæsisse. Sed sciendum, quia utrique quæsierunt. ID. Spiritualiter: discipuli Joannis et Pharisæorum jejunant, quia qui opera legis, etc., usque ad manducat cum peccatoribus, ut gratiam et potestatem intelligas.

35Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus. + 5.35 Venient autem. ID. Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes jejunent, quia estis, etc., usque ad quandiu cum discipulis Dominus in carne conversatus est. Tunc jejunabunt, etc. De utroque jejunio quod est in tribulatione vel gaudio respondet: Cum ablatus fuerit sponsus, tunc erunt in mœrore et luctu, donec per Spiritum sanctum consolatio tribuatur; quo dono percepto, jejunium quod fit per lætitiam, jam renovati in vitam spiritualem celebrabunt. Et hic prius agit de jejunio quod pertinet ad humilitatem tribulationis. Illud autem quod ad gaudium mentis pertinet (quando mens ad spiritualia suspenditur, et ideo a cibis corporeis alienatur) sequentibus similitudinibus significat, ostendens quod carnalibus et ob hoc adhuc veterem sensum trahentibus, hoc genus jejunii non congruit.

Read all of Luke 5

Cross References

Judges 14:10Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium: sic enim juvenes facere consueverant.

Song of Solomon 2:6Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. + 2.6 Læva ejus. Noli aliunde capiti requiem quærere; si enim lævam ejus habueris, omnia tibi, quæ mea sunt tribuentur. Læva ejus sub capite meo. Cum corda fidelium in hac vita, per sacramentorum participationem, per pignus Spiritus, per Scripturarum solatia confortantur: quæ et ad subsidium peregrinationis dat Deus: dextera amplexabitur, cum post hanc vitam cœlestia præmia accipiemus. Læva id est, præsens vita, et temporalia Dei dona, dum per spem mentem roborat, est sub capite ad consolationem data: et dextera, id est æterna vita amplexabitur, sicut protegens, quando per remunerationem nos glorificabit. Quasi: Temporalia Dei beneficia quo a mundi cupiditatibus et perturbationibus aliquantulum quiescere queam adjuvant in hoc loco peregrinationis, et æternorum promissio amplius delectat.

Song of Solomon 5:8Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo. + 5.8 Adjuro vos, filiæ Jerusalem, si inveneritis, etc. Adolescentulæ jam ad aliquam cognitionem promotæ, ad famulos Dei, quos angelicam in terris vitam agere credunt, devote veniunt et eos exorant, ut in tempore suæ orationis Domino se commendent. Vos filiæ Jerusalem supernorum spirituum, qui jam cum Deo regnant. Vel, per filias Jerusalem possumus accipere etiam inferiores in Ecclesia, quos etiam admonent superiores, ut secum quærant: quia quod a pluribus quæritur, quandoque citius reperitur, et, ut ubique charitas dilectionis ostendatur.

Isaiah 54:5Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël: Deus omnis terræ vocabitur.

Zephaniah 3:17Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit: gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.

Matthew 25:1Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. + 25.1 Decem virginibus. Virgines sunt omnes qui se a luxu sæculi continent. Et sponsæ. Omnes simul sunt sponsa quæ modo desponsata est virgo a corruptione sæculi. Nubet, cum mortalis immortali conjungetur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 5:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 5:33Luke 5Luke 5:35 →