The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 5 › Luke 5:35

Luke 5:35

Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus: tunc jejunabunt in illis diebus. + 5.35 Venient autem. ID. Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes jejunent, quia estis, etc., usque ad quandiu cum discipulis Dominus in carne conversatus est. Tunc jejunabunt, etc. De utroque jejunio quod est in tribulatione vel gaudio respondet: Cum ablatus fuerit sponsus, tunc erunt in mœrore et luctu, donec per Spiritum sanctum consolatio tribuatur; quo dono percepto, jejunium quod fit per lætitiam, jam renovati in vitam spiritualem celebrabunt. Et hic prius agit de jejunio quod pertinet ad humilitatem tribulationis. Illud autem quod ad gaudium mentis pertinet (quando mens ad spiritualia suspenditur, et ideo a cibis corporeis alienatur) sequentibus similitudinibus significat, ostendens quod carnalibus et ob hoc adhuc veterem sensum trahentibus, hoc genus jejunii non congruit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But the days will come, when the bridegroom shall be taken away from them, and then shall they fast in those days.

In Context

34Quibus ipse ait: Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare? + 5.34 Nunquid enim potestis. ID. Quandiu sponsus nobiscum est et in lætitia sumus, nec jejumare possumus, etc., usque ad tunc filii sponsi jejunabunt, desiderantes Judicis adventum.

36Dicebat autem et similitudinem ad illos: Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus: alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo. + 5.36 A vestimento novo. BEDA. Veteri vestimento comparantur discipuli, qui adhuc sunt vetus homo. Quibus novus pannus, etc., usque ad unde Apostolus: Exuite veterem hominem cum actibus suis, et induite novum Ephes. 4..

Read all of Luke 5

Cross References

Daniel 9:26Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus: et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

Matthew 6:17Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava, + 6.17 Unge caput tuum. Spirituali lætitia mentem refice diebus abstinentiæ: ut dilectionis odor fragret in operibus misericordiæ. Conscientiam lava lacrymis: ut sit munda coram Deo. Non enim sufficit opus misericordiæ sine munda conscientia: nec hoc sine illo. Palæstinis mos erat in festis caput ungere: ergo caput unge, id est, festivum et hilarem te exhibe: et mentem spirituali oleo refice: et de jejunio non quæras laudem exterius. Sed quia sic a sæculo averteris, coram Deo gaudeas: et sic faciem, id est cor, mundabis a sordibus: quibus remotis, Deum videre licebit. Unge caput tuum. Ecce nondum omnia in Novo Testamento ad litteram. Ridiculi enim essent in jejunio oleo delibuti: sed de spiritu amoris ejus, cujus passionibus debemus participare nos macerandum, mens debet inungi et non oleo adulationis: aliter vana sunt jejunia. Christus factus est unguentum nobis: quod effusum per passionem mortis Ecclesiam suam suo odore implevit. Ideo non alterius causa jejunare debemus: sed ejus perfusi spiritu per abstinentiam macerantes carnem ejus passioni participemus. Illo ergo ungamur: ut opera misericordiæ cumulentur: et charitas interius diffundatur: quia sine illo calix nostri jejunii non inebriatur affectu pietatis. Deo jejunat qui pro amore ejus se macerat et quod sibi subtrahit alteri largitur.

Luke 24:17Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes?

John 13:33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo. + 13.33 Filioli. ID. Quia dixerat quod Deus est cito clarificaturus eum, etc., usque ad non potest hoc accipi; quia non conveniret quod sequitur. Quo ego vado vos non potestis venire. Nunc non poterant apostoli nondum spiritu confirmati sequi Dominum, id est mori pro Domino et justitia, vel venire ad vitam immortalem ad quam ipse ibat, secuturi autem erant postea. Quomodo autem idonei possint esse et pergere quo ille antecedit, docet. Mandatum novum do. AUG. Non quod hoc non sit in antiqua lege, Diliges proximum tuum sicut teipsum, etc., usque ad quæ dilectio facit mori sæculo.

John 16:4Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis. + 16.4 Hæc autem. Postquam dixit futuras eorum passiones et consolatorem Spiritum eis esse dandum, subdit: Hæc non dixi, etc. Quod si de passionibus accipimus, non solummodo post cœnam sed et ante proximum Pascha, et ab initio missionis duodecim apostolorum prædixerat; sed de consolatione Spiritus eis ventura non prædixerat, quia ipse cum eis corporali præsentia advocatus vel consolator erat; sed quia jam iturus est, opus erat ut illum diceret venturum qui confirmaret eos contra abjicientes et interficientes.

John 16:28Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. + 16.28 Iterum relinquo mundum. Reliquit mundum corporali præsentia. Vadit ad Patrem, quia humanitatem ad invisibilia paternæ majestatis induxit. Reliquit mundum, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit. Redit ad patriam, quia amatoribus suis se æqualem credendum docuit Patri.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 5:35

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 5:34Luke 5Luke 5:36 →