Mark 3:10
multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:17Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.
Matthew 4:23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. + 4.23 Et circumibat Jesus totam Galilæam. Coadjutoribus vocatis prædicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem. Docens in synagogis. Docens de moribus, vitæ activæ subditos. Prædicans de futuris vitæ contemplativæ perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quæ homo naturaliter habet. Prædicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiæ, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, cœlestis hæreditas, angelorum societas. In synagogis. Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures prædicet. Evangelium. Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiæ non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam. Et sanans. Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens prædicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.
Matthew 12:15Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: + 12.15 Recessit inde. Nota exemplum: Si vos persecuti sunt in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Secuti sunt. Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione ejus ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.
Matthew 14:36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. + 14.36 Fimbriam vestimenti, etc. Id est, minimum mandatum, vel caro qua ad verbum Dei venimus, quem qui credendo tangit, ab omni morbo impietatis sanatur.
Mark 5:34Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua.
Luke 7:2Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.