Luke 6:26
Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. + 6.26 Benedixerint vobis, etc. Magna pars pœnæ est peccatorum sua scelera non modo non argui, sed insuper quasi bene gesta laudari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Woe unto you, when all men shall speak well of you! for so did their fathers to the false prophets.
In Context
Cross References
1 Kings 22:6Congregavit ergo rex Israël prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos: Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Qui responderunt: Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis.
1 Kings 22:24Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit: Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi?
Jeremiah 5:31prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus?]
Matthew 7:15Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: + 7.15 Attendite. Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: Attendite. Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit. Attendite. Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de hæreticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo. Ad vos in vestimentis ovium. In conspectu hominum similes ministris justitiæ dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur. A fructibus eorum. HIER. Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.
John 15:19Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. + 15.19 Mundus quod suum. Si malus punit scelus mali, ex parte odit mundus quod suum est; dum punit ex parte amat, quia malus favet malis.
2 Thessalonians 2:8Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum: + 2.8 Spiritu oris sui. Id est virtute Spiritus sancti, qui dicitur spiritus oris, quia ab eo procedit.