The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:25

Luke 6:25

Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis. + 6.25 Qui saturati estis, etc. Qui inter divites amplius abundatis, sicut dives qui induebatur purpura, et bysso, et epulis, qui de digito Lazari quærit guttam aquæ. Væ vobis, qui nunc ridetis, etc. Salomon: Cor sapientis ubi est tristitia, cor stultorum ubi est lætitia Eccl. 7.; docens stultitiam ridentibus, prudentiam flentibus ascribendam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Woe unto you that are full! for ye shall hunger. Woe unto you that laugh now! for ye shall mourn and weep.

In Context

24Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram. + 6.24 Verumtamen væ, etc. Matthæus in monte, beatitudines solummodo proborum; Lucas vero in campo, etiam væ describit improborum, quia rudes adhuc auditores minis et terroribus ad bona sunt compellendi, perfectos satis est præmiis invitari. Verumtamen væ. Cum supra regnum cœlorum pauperum esse dicatur: ex opposito apparet, quod ab hoc regno se alienat qui consolationem quærit in temporalibus. Nec tam divitiæ quam amor divitiarum in culpa est. Mystice: dives populus Judaicus, vel hæreticus, vel philosophus mundi, qui, ubertate verborum et facundiæ patrocinio delectati, simplicitatem veræ fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt, secundum usum sæculi de generatione Christi disputantes, qui in futuro egestatem fidei suæ recognoscent, cibumque perfidiæ quæ in præsenti eructant, æterno macerati jejunio causam tanti supplicii esse scient. Eritque tempus cum risus suos lugeant. Quibus bene dicitur: Væ, cum benedixerint vobis homines; quia dum hic placent potentibus, maledicto perpetuo se subdunt, quia sicut pauperes esurientes, flentes, improbitate malorum probantur, sic divitiis, epulis, risuique vacantes, mala obsequentium clientela, majorem foventur ad pœnam.

26Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. + 6.26 Benedixerint vobis, etc. Magna pars pœnæ est peccatorum sua scelera non modo non argui, sed insuper quasi bene gesta laudari.

Read all of Luke 6

Cross References

1 Samuel 2:5Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est. + 2.5 Saturati prius pro panibus. Repleti prius Judæi, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de cœlo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Isrælitæ quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillæ filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed cœlestia sapuerunt. In Græco ita: Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Et famelici. Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei. Sterilis peperit. In septenario universitas Ecclesiæ designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde: Sapientia ædificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem Prov. 9.. Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est. RAB. Plurimos in Hebræo et in LXX habetur septem. Judæi dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennæ: et singulis Annæ nascentibus filiis, singuli Phenennæ sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebræi duos filios Samuelis annumerant Annæ filiis. ID. Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus.

Job 21:11Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus. + 21.11 Egrediuntur quasi greges. Ut sicut majora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum. Et infantes eorum exsultant lusibus. Sed ne illum lusum vilem crederemus, ait:

Psalms 49:19Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. + 49.19 Os tuum abundavit, etc. Ibid. Accusat conscientiam, et linguam, etc., usque ad non casu alii derogat, sed studio. 1

Proverbs 30:9ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.

Ecclesiastes 7:3Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.

Isaiah 8:21Et transibit per eam, corruet, et esuriet; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum, + 8.21 Regi suo. Diabolo et paternis traditionibus, id est, antiquis erroribus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 6:24Luke 6Luke 6:26 →