The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:29

Luke 6:29

Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. + 6.29 Et qui te percutit. Cum charitas patiens sit, debet patientiam verberantis sustinere, cum benigna sit, non debet respondere maledictis. Si non quærit quæ sua sunt, non debet resistere rapienti, si non æmulatur I Cor. 13., non debet odisse inimicum. Præbe illis, etc. Medicus animarum quos ad curandos proximos instruit, omnia quæ ad salutem proximorum valere possunt tolerare præcipit. Et pertinet ad misericordiam, ut tanquam a filiis ægrotantibus et phreneticis, si salus illorum hoc exigat, multa patiantur, donec infirmitas transeat. Quid tam mirum quam percutienti maxillam præbere? Imo omnis indignantis impetus frangitur, ira sedatur; et per patientiam ille invitatur ad pœnitentiam. Vestimentum. Quod de vestimento et tunica dicitur et in aliis est faciendum, quæ aliquo jure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatur, multo magis superflua contemnere præcipitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And unto him that smiteth thee on the one cheek offer also the other; and him that taketh away thy cloke forbid not to take thy coat also.

In Context

28Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos. + 6.28 Orate pro calumniantibus vos. Quod prophetæ videntur imprecari, non vota sunt optantium sed prænuntiationes futurorum: ipsi enim pro inimicis orabant.

30Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. + 6.30 Ne repetas. Quia charitas est patiens, benigna est I Cor. 3.; non tantum injurias inimici fortiter sustinet, sed etiam amici quoque gratiam benigne prævenit, ut beneficiis aliis trahantur.

Read all of Luke 6

Cross References

2 Chronicles 18:23Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?

Lamentations 3:30Jod Dabit percutienti se maxillam: saturabitur opprobriis.

Matthew 5:39Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: + 5.39 Non resistere. Justitia legis rudes instruit in initio justitiæ, id est, non plus quam est illatum reddere. Justitia Evangelii (quæ ducit homines ad regnum) est non resistere malo: Non resistere: ut ipse idem: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde Matth. 11.. Et David: Si reddidi retribuentibus mihi mala Psal. 7.. Jerem. Et maxillam dedi percutienti Thren. 3.. Ecce idem Dominus legis et Evangelii. Præbe illi. Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras: hoc de injuria corporis. De necessariis autem si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis? Alteram. CHRYSOST. Primum indigna res est ut nomo fidelis stet in judicio ante conspectum judicis infidelis. Nam et si infidelis, etc., usque ad Si semel in judicium ingressus fueris, non jam desideras ut veritas causæ appareat, sed ut quocunque modo victor exsistas.

Matthew 26:67Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt, + 26.67 Tunc exspuerunt. Sicut tunc consputus est salivis infidelium, ita nunc opprobriis exhonoratur falsorum fidelium, et colaphis, id est, blasphemiis eorumdem cæditur.

John 18:22Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici? + 18.22 Hæc autem. Objicitur, cur non fecerit quod docuit. Debuit non sic respondere, sed alteram maxillam præbere. Sed veraciter et mansuete et juste respondit, et non modo maxillam, sed totum corpus ferienti paravit. Et hinc potius ostendit præcepta patientiæ, non ostentatione corporis, sed cordis præparatione facienda, potest enim quis maxillam visibiliter præbere iratus. Melius ergo respondet vere placatus, et ad ferenda graviora tranquillo animo paratus.

1 Corinthians 4:11Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:29

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 6:28Luke 6Luke 6:30 →