The Bible Software
bible.softwareLukeLuke 6 › Luke 6:30

Luke 6:30

Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. + 6.30 Ne repetas. Quia charitas est patiens, benigna est I Cor. 3.; non tantum injurias inimici fortiter sustinet, sed etiam amici quoque gratiam benigne prævenit, ut beneficiis aliis trahantur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Give to every man that asketh of thee; and of him that taketh away thy goods ask them not again.

In Context

29Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. + 6.29 Et qui te percutit. Cum charitas patiens sit, debet patientiam verberantis sustinere, cum benigna sit, non debet respondere maledictis. Si non quærit quæ sua sunt, non debet resistere rapienti, si non æmulatur I Cor. 13., non debet odisse inimicum. Præbe illis, etc. Medicus animarum quos ad curandos proximos instruit, omnia quæ ad salutem proximorum valere possunt tolerare præcipit. Et pertinet ad misericordiam, ut tanquam a filiis ægrotantibus et phreneticis, si salus illorum hoc exigat, multa patiantur, donec infirmitas transeat. Quid tam mirum quam percutienti maxillam præbere? Imo omnis indignantis impetus frangitur, ira sedatur; et per patientiam ille invitatur ad pœnitentiam. Vestimentum. Quod de vestimento et tunica dicitur et in aliis est faciendum, quæ aliquo jure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatur, multo magis superflua contemnere præcipitur.

31Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. + 6.31 Et prout vultis. Ne videatur legem dissolvere, in beneficiis vicem servat, quam negligit in injuriis. Nec ait prout faciunt, sed prout vultis ut faciant vobis homines, et vos faciatis illis, ut vicissitudo sit cumulatior, cum votis actus æquatur. Et non tantum jam ad amicos opera charitatis extendite, sed etiam ad inimicos, ut amici esse incipiant, et prius affectum dilectionis, et postmodum opera extendite charitatis.

Read all of Luke 6

Cross References

Exodus 22:26Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. + 22.26 Si pignus, etc. AUG., loc. 99. Genus pro specie posuit: sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur. GREG., lib. XVI Moral., cap. 2. Pignus, peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, etc., usque ad a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit.

Nehemiah 5:1Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judæos. + 5.1 Et factus est clamor, etc. BEDA in Esdr., lib. 3, cap. 21. Desiderabat populus murum construere, etc., usque ad et manus nostras a propriis voluptatibus avertens ad construendam Christi convertat civitatem. ID., ibid. Tribus de causis augetur clamor populi. Quidam fame coacti filios suos ditioribus vendere volebant: alii liberis parcentes agros potius et domos. Nonnulli, prohibentes liberorum et agrorum venditionem, hoc tantum persuadebant, ut mutuo sumerent pecuniam in tributa regis, oppignoratis agris et vineis, donec redeunte fertilitate reddere possent feneratoribus quod mutuo accepissent.

Psalms 112:9Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum lætantem.] + 112.9 Qui habitare. CASS., AUG. Exponit, ubi suscitat et erigit, etc., usque ad de mammona iniquitatis per opera misericordiæ. Sterilem. AUG. Scilicet, Saram, id est, Ecclesiam gentilem, quæ prius sterilis fuit, unde per Saram significatur. Eam, inquam, facit habitare in domo, id est, in Ecclesia Judæorum, inter ipsos Judæos, ut in lapide angulari duo parietes conjungantur, et fiat unum ovile. Filiorum. ID. Ex persona quorum hæc dicuntur, etc., usque ad cum sciam me esse sine filiis, et viduam.

Proverbs 11:24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.

Proverbs 21:26Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.

Ecclesiastes 8:16Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quæ versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Luke 6:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Luke 6:29Luke 6Luke 6:31 →