Luke 6:39
Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt? + 6.39 Dicebat. Per quam invitat ad eleemosynam dandam et ad dimittendam injuriam. Nunquid potest. Si contra violentum ira te cæcaverit: si contra petentem avarus eris, nunquid vitiata mente tua, vitium ejus curare poteris? Nec solum qui tibi injuriam fecit, sed etiam tu qui ferre nescis, reus eris. Sed si improbitas illius te tranquillum invenit, et ille pœnitebit, et tu de patientia coronaberis, quia cæcum vidente oculo, id est, sereno corde ad lumen ducere curasti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 9:16Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes; et qui beatificantur, præcipitati.
Jeremiah 6:15Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. + 6.15 Confusi sunt. ID. Expressius hoc legendum est, etc., usque ad quin potius peccatum auxere contemptu. Nescierunt. Noluerunt; sed nimio contemptu et vitio violenti mali nec intelligere quidem potuerunt. Grandis impietas, non solum non cavere, sed nec intelligere velle peccata, et nullam habere distantiam bonorum malorumque operum.
Jeremiah 14:15Idcirco hæc dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes: Gladius et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur prophetæ illi. + 14.15 Hæc dicit Dominus. HIER. Caveat pseudoprophetæ, ne qui decipiendo lactant populum Dei, et ipsi pereant cum deceptis, et jaceant insepulti, et non sit qui operiat ignominiam eorum pulvere pœnitentiæ.
Zechariah 11:15Et dixit Dominus ad me: Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti.
Matthew 23:16Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. + 23.16 Quicunque. Pharisæi qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare: ut homines promptiores essent ad offerenda dona, quam ad preces fundendas in templo vel justitias faciendas. In quo non Dei timorem, sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitiæ et fraudulentiæ.
Romans 2:19confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, + 2.19 Decem esse. Cæcos et in tenebris existentes dicit gentiles, qui et ratione privati cæci sunt; et si quid sciunt, tamen in tenebris sunt.