Luke 6:40
Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. + 6.40 Sicut magister. Deus non suas ulciscitur injurias, sed tolerando persecutores mitiores reddere voluit; discipuli, qui homines sunt, hanc regulam perfectionis debent imitari.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The disciple is not above his master: but every one that is perfect shall be as his master.
In Context
Cross References
Matthew 23:15Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. + 23.15 Circumitis. In toto orbe Evangelio detrahitis: et si quis vobis adhæret, duplæ pœnæ filius est: quia neque remissionem peccatorum accipit, et in eorum societatem incidit qui Christum sunt persecuti. Quisquis ejus Filius dicitur cujus opera agit. proselytum. Proselyti sunt de gentibus in Synagogam recepti, quorum raritas per unum significatur, quia vix aliquis post Christum.
John 15:20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. + 15.20 Sermonis mei. Hoc scilicet: Non est. Et illius superioris: Scitote, quia me priorem vobis odio habuit. Et subdit causam: Non est servus major, etc. Quia exemplo sui (quo aliud melius non est) monuit ad ferenda odia mundi, subdit quare debeant, eum in hoc imitari, quia ipse Dominus, illi servi.