Luke 8:39
Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, prædicans quanta illi fecisset Jesus. + 8.39 Redi in domum, etc. Allegorice. Post remissionem peccatorum redeundum est in bonam conscientiam, et serviendum Evangelio, propter aliorum etiam salutem, ut deinde cum Christo requiescat, ne cum jam prope vult esse cum Christo, negligat mysterium prædicationis accommodatum fraternæ liberationi, unde Apostolus: Cupio dissolvi, et esse cum Christo Philip. 1., multo melius, manere autem in carne necessarium propter vos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
38Et rogabat illum vir, a quo dæmonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens:
40Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba: erunt enim omnes exspectantes eum.
Cross References
Deuteronomy 10:21Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.
Psalms 126:2Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum, + 126.2 Labores manuum. ID. Et nota quod a pluribus cœpit dicens: Beati: sed quia omnes unum sunt in Christo singulariter, sequitur, Labores manuum tuarum. AUG. Labores fructuum dicit, cum deberet dicere: Fructum laborum; sed quia et labores cum gaudio sumuntur propter spem, et ipsi jucundant, et modo sunt cibus; sed jucundior eorum fructus erit, quando sancti venient cum exsultatione portantes manipulos suos. 1
Daniel 4:34Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem cæli: quia omnia opera ejus vera, et viæ ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.
Luke 17:15Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum, + 17.15 Unus autem. Unus autem regressus significat unius Ecclesiæ devotam in Christo humilitatem, qui cadens ad pedes ejus gratias agens, quia repressis præsumptionis cogitationibus, quam sit infirmus videt, nihil virtutis sibi tribuit; bona quæ agit de misericordia intelligit.
1 Timothy 5:8Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. + 5.8 Curam non habet. Cura impendenda parentibus, ut Jesus matrem Joanni commendavit.