Luke 8:6
Et aliud cecidit supra petram: et natum aruit, quia non habebat humorem. + 8.6 Supra petram. Petra indomitum cor nullo veræ fidei vomere penetratum, in quo non est verus amor et perseverantiæ virtus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
7Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud.
Cross References
Ezekiel 11:19Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
Amos 6:12Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.
Matthew 13:20Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud: + 13.20 Super petrosa. Super petram et in spinis seminantur, qui bene accipiunt: sed vel adversa terrendo, vel prospera blandiendo, retardant eos ne perficiant. Divitiis jungitur sollicitudo custodiæ, quæ affligit, et voluptas, quæ effluere facit.
Mark 4:16Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:
Romans 2:4an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? + 2.4 An divitias bonitatis. AMBR. Copiosa est bonitas quæ multa et multis, etc., usque ad sed ad impunitatem vertit.
Hebrews 3:15Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.