Luke 9:11
Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. + 9.11 Secutæ sunt illum. Non jumentis, non vehiculis, sed proprio labore pedum, ut ardorem mentis ostenderent. Sanabat. Nemo cibum Christi accipit nisi antea sanatus fuerit, quia post remissionem peccatorum tribuitur alimonia cœlestis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 14:14Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
Matthew 21:43Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
Luke 1:53Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. + 1.53 Esurientes implevit bonis. ID. Qui æterna toto studio desiderant; saturabuntur, cum Christus apparuerit in gloria. Sed qui terrenis gaudent, in ultimo inanes totius beatitudinis dimittuntur. In præsenti etiam videmus humiles divina gratia impleri, superbos lumine veritatis privari.
Luke 8:1Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella prædicans, et evangelizans regnum Dei: et duodecim cum illo, + 8.1 Et factum est. More aquilæ provocantis ad volandum pullos suos, paulatim Dominus discipulos suos in nido fidei plumis virtutum induit, quibus postea sublimius volare, et alios instruere valeant. Prius docet in synagogis, miracula facit, famam ubique dispergit, turbas suscipit, curat, instruit, hic discipulos facit, ex quibus duodecim elegit, quos primo præsente turba docet, et miseris solita præstat beneficia, jam vero solos ipsos secum retinet, ut eum familiarius audiant solis illis occultiora exponit mysteria, et sic demum virtutum suarum ostensione quasi alarum protectione firmatis, dat ipsis potestatem curandi, et mittit prædicare regnum Dei.
Luke 9:2Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.
John 6:37Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras: + 6.37 Omne quod dat mihi Pater, etc. Id est, quæcunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum. Veniet. Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.