Mark 1:15
et dicens: Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei: pœnitemini, et credite Evangelio. + 1.15 Pœnitemini. HIER. Amaritudinem radicis dulcedo pomi compensat: pericula maris spes portus delectat, dolorem medicinæ spes salutis mitigat. Qui desiderat nucleum, nucem frangat: pœnitentiam agat, qui vult æterno adhærere bono. Præconia Christi narrare possunt, qui ad palmam indulgentiæ pervenire meruerunt. Unde post pœnitentiam prædicatores eliguntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Daniel 9:25Scito ergo, et animadverte: ab exitu sermonis, ut iterum ædificetur Jerusalem, usque ad christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duæ erunt: et rursum ædificabitur platea, et muri in angustia temporum.
Matthew 4:17Exinde cœpit Jesus prædicare, et dicere: Pœnitentiam agite: appropinquavit enim regnum cælorum. + 4.17 Exinde. Postquam baptizatus est. Baptismus idoneos facit ad prædicandum. Exinde, id est, tradito Joanne: quia lege desinente sequitur Evangelium, ut auroram sol. Humilis magister qui doctrinam discipuli non impedit, sed exspectat donec consummet cursum suum. In quo docet, ne quis ab inferiore persona sermonem contemnat. Unde Apostolus. Si cui revelatum fuerit, prior taceat. Pœnitentiam agite. Eadem quæ præco prædicat: ut ostendatur non alius quam qui in voce clamaverat. Christus enim verbum quod clamat in Jordane organo et in omnibus qui ab initio aliquid divinitus dixerunt: et tamen iste solus vox, quia per eum præsens verbum ostenditur quod alii longe nuntiaverunt. Inter enim vocem et verbum nihil est medium, sed ut vox sonuit, mox verbum percipitur: sicut Joannes clausus destitit: Christus virtutibus claruit. Unde Joannes est figura prophetarum et legis, qui vere sunt vox clamantis sapientiæ Dei, quorum Joannes est finis, quibus cessantibus solum verbum, quod in eis sonuerat, per se ostenditur. RAB. Hæc prædicatio Christi in Capharnaum coruscantibus miraculis incepta, dicitur, etc., usque ad Baptista incarcerato prædicare incepit.
Matthew 21:31quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei: Primus. Dicit illis Jesus: Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei. + 21.31 Dicunt ei. In quibusdam codicibus habetur, pro primus, novissimus. Intelligunt enim veritatem, sed tergiversando nolunt dicere quod sentiunt, ut de baptismo Joannis.
Luke 10:11Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei. + 10.11 Etiam pulverem. Pulverem excutere jubet: vel ad contestationem terreni laboris, quem pro illis inaniter susceperunt; vel ut ostendant usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quærere, ut etiam pulvere de terra eorum non sibi patiantur adhærere.
Acts 2:36Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. + 2.36 Dominum eum. Ponens nomen majestatis et potestatis, ostendit eum esse cui omnis creatura debet subjici. Christus regiæ sive pontificalis dignitatis nomen est. In lege ungebantur reges et pontifices, in figura illius. Et Christum. Ille vere est Christus omni plenitudine Spiritus sancti unctus, qui de eodem Spiritu potentialiter dedit quibus voluit. Jesum quem, etc. Jesus est Dominus et Christus, una in duabus naturis exsistente persona, quia in Divinitate æternaliter ex Patre natus in humanitate temporaliter factus, cum operante Spiritu sancto in utero virginis est incarnatus.
Romans 16:26(quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti, + 16.26 Per Scripturas prophetarum. Ab eo reseratas, testimonium dantes huic prædicationi. Patefactum in cunctis gentibus ad obediendum, id est ut obediant fidei bene operando. Taciti aliis, sed cogniti soli Deo: quia etsi sit modo hominibus revelatum, tamen soli Deo cognitum est, quia solus novit cur ita factum est. In quo reprimit inquisitores qui quærunt cur tantum distulit Deus? cur tot gentes perire permisit.