Mark 10:1
Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem: et conveniunt iterum turbæ ad eum: et sicut consueverat, iterum docebat illos. + 10.1 Et inde exsurgens. Hucusque ea quæ in Galilæa fecit et docuit: hinc narrat quæ in Judæa fecit, et docuit, et passus est. Et primo quæ trans Jordanem ad orientem: deinde quæ cis Jordanem, quando venit Jericho, et Bethaniam, et Jerusalem. Cum enim omnis Judæorum provincia generaliter ad distinctionem aliarum gentium Judæa dicta sit, specialius tamen meridiana plaga dicitur Judæa ad distinctionem Galilææ Decapolis, et cæterarum in eadem provincia regionum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ecclesiastes 12:9[Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quæ fecerat; et investigans composuit parabolas multas.
Matthew 4:23Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni: et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. + 4.23 Et circumibat Jesus totam Galilæam. Coadjutoribus vocatis prædicationi insistit, docens impigrum esse debere doctorem. Docens in synagogis. Docens de moribus, vitæ activæ subditos. Prædicans de futuris vitæ contemplativæ perfectis. Docens naturales justitias, castitatem scilicet et humilitatem et similia quæ homo naturaliter habet. Prædicans Evangelium regni. Ad Evangelium pertinet mysterium justitiæ, bonum initium, beatitudinis promissio, peccatorum remissio, adoptio, resurrectio, cœlestis hæreditas, angelorum societas. In synagogis. Nec otiosus doctor in vacuum discurrat, sed ubi sunt plures prædicet. Evangelium. Quia justitia est molestia viventi in carne, labor justitiæ non suscipitur, nisi merces operis exspectetur. Ideo Christus evangelizat beatitudinem, ut excitet ad boni operis patientiam. Et sanans. Curare languorem et infirmitatem non fuit magnum, cum postea morituri. Sed ideo factum, ut sic erigerentur ad regnum. Moraliter instruens prædicatores etiam terrena subsidia subditis ministrare, et sic ad regnum trahere.
Mark 2:13Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos. + 2.13 Et egressus, etc. ID. Post curationem paralytici in Capharnaum ad mare egreditur, quia non solum cives, sed et maris habitatores instruit, et fluctivagos mundi motus fidei firmitate, etc., usque ad et ab undis cupiditatum separatos ad solitudinem, quiete conversationis quæ est in spe cœlestium, pertrahit.
Mark 6:6et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. + 6.6 Et mirabatur. BEDA. Non quasi de improviso, sed quasi mirandum ostendit, quia nec prophetis credunt, nec ipsi quem præsentem cernunt.
John 10:40Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;
John 18:20Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.