Mark 10:19
Præcepta nosti: ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem. + 10.19 Ne adulteres. ID. Hæc est puerilis innocentiæ castitas, quæ nobis imitanda proponitur, si regnum Dei intrare velimus. Notandum sane, quod justitia legis suo tempore custodita, non solum bona temporalia, sed etiam vitam conferebat æternam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 5:16Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi. + 5.16 Honora patrem tuum et matrem, sicut præcepit tibi. Post tria præcepta succedunt septem quæ ad proximum pertinent. Inter septem primum, sed in ordine omnium quartum est: Honora patrem tuum, etc. A parentibus enim homo oculos aperit, et vita hæc ab eorum dilectione exordium sumit: unde hoc mandatum, maximum et primum dicitur in altera scilicet tabula. Jubemur ergo parentes honorare, et officium pietatis et reverentiam eis exhibere; qui enim hoc parentibus non facit, quomodo faciet aliis? Quintum: Non mæchaberis. Id est præter legitimam uxorem nulli misceberis. Sextum: Non occides. Occidit etiam qui fame vel nuditate proximum mori videt, nec subvenit in quantum potest. Septimum: Non furtum facies. In quo omnem rapinam prohibet. Octavum: Non falsum testimonium dices. Crimen mendacii et falsitatis abominatur. Nonum: Non concupisces uxorem proximi tui. In quo etiam adulterinam cogitationem interdicit. Decimum: Non concupisces rem proximi tui. In quo ambitionem et concupiscentiam percutit. Primum ergo prohibet subreptionem; secundum, errorem; tertium sæculi amorem; quartum, impietatem; quintum, fornicationem; sextum, crudelitatem; septimum, rapacitatem; octavum, falsitatem; nonum, cogitationem adulterii; decimum, cupiditatem mundi. Et notandum, quod sicut decem plagis percutiuntur Ægyptii, sic decem præceptis regitur populus Dei, et dæmones occiduntur.
Matthew 5:17Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. + 5.17 Nolite putare. Postquam hortatus est omnia pati pro veritate, et non celare, et gloriam Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi diceret: Quid est quod vetas abscondi, pro quo jubes omnia pati? an est aliquid contra legem? Non veni solvere legem, sed adimplere, vel faciendo quod dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum erat.
Mark 12:28Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum. + 12.28 Interrogavit eum. HIER. Quid sibi vult hæc quæstio, cum hoc sciant omnes periti in lege? Sed diverse in Exodo et Levitico et Deuteronomio ordinantur mandata. De his enim duobus uberibus super pectora sponsæ levatis alitur nostra infantia. Primum omnium, etc. Maximum quod ante omnia debemus in corde, quasi unicum pietatis fundamentum locare, hoc est, scilicet cognitio atque confessio divinæ unitatis cum exsecutione divinæ operationis, quæ in dilectione Dei et proximi perficitur: hæc est fides quæ per dilectionem operatur.
Luke 18:20Mandata nosti: non occides; non mœchaberis; non furtum facies; non falsum testimonium dices; honora patrem tuum et matrem.
Romans 13:9Nam: Non adultabis: non occides: non furaberis: non falsum testimonium dices: non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: diliges proximum tuum sicut teipsum.
Galatians 4:21Dicite mihi qui sub lege vultis esse: legem non legistis? + 4.21 Dicite, etc. Respondete. Usque huc enim pendet sententia. Et interponitur illud: quos iterum parturis, etc. Legem non legistis. Quidquid eligant, probantur stulti. Si non legerunt, non debent recipere quod ignorant. Si legerunt, ipsa probat se dimittendam. Quod si non intelligunt, stulti sunt.